Latin
DE MORTIBUS PERSECUTORUM, lines 1.1.74-1.1.76
Lactantius, De Mortibus Persecutorum 1.1.74-76
Not analysed yet
[51] Valeria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cultu pervagata postremo apud Thessalonicam cognita, comprehensa cum matre poenas dedit. 2 Ductae igitur mulieres cum ingenti spectaculo et miseratione tanti casus ad supplicium, et amputatis capitibus corpora earum in mare abiecta sunt. Ita illis pudicitia et condicio exitio fuit.
[52] Quae omnia secundum fidem--scienti enim loquor--ita ut gesta sunt mandanda litteris credi di, ne autem memoria tantarum rerum interiret aut si quis historiam scribere voluisset, [non] corrumperet veritatem vel peccata illorum adversus deum vel iudicium dei adversus illos reticendo. 2 Cuius aeternae pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem suum partim vastatum a lupis rapacibus partim vero dispersum reficere ac recolligere dignatus est et bestias malas extirpare, quae divini gregis pascua protriverant, cubilia dissipaverant. 3 Ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Ioviorum et Herculiorum cognomina. Quae primum a Dioclete ac Maximiano insolenter adsumpta ac postmodum ad successores eorum translata vigerunt? Nempe delevit ea dominus et erasit de terra. 4 Celebremus igitur triumphum dei cum ex ultatione, victoriam domini cum laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus celebre mus, ut pacem post annos decem plebi suae datam confirmet in saeculum. Tu praecipue, Donate carissime, qui a deo mereris audiri, dominum deprecare, ut misericordiam suam servet etiam famulis suis propitius ac mitis, ut omnes insidias atque impetus diaboli a populo suo arceat, ut florescentis ecclesiae perpetuam quietem custodiat.
Lactantius Christian Latin The Latin Library The Classics Page