Latin
Chapter 10
Lactantius, De Opificio Dei 10.26
Unproofread scanNot analysed yet
iam pectoris latitudo sublimis et exposita oculis mirabilem prae se fert habitus sui dignitatem. cuius haec causa est, quod uidetur hominem solum deus ueluti supinum formasse —nam fere nullum aliud animal iacere in tergum potest —,mutas autem animantes quasi alterno latere iacentes finxisse atque ad terram conpressisse. idcirco illis angustum pectus et ab aspectu remotum et ad terram uersus abiectum, hominis autem patens et erectum, quia plenum rationis a caelo datae humile aut indecens esse non debuit.