# De Opificio Dei 12.7-11

Lactantius, De Opificio Dei, 12.7 to 12.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/12.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/12.7

in auium tamen fetibus primos oculos fingi dubium non est, quod in ouis saepe deprehenditur. unde fieri non posse arbitror quin fictio a capite sumat exordium. similitudines autem in corporibus filiorum sic fieri putant: cum semina inter se permixta coalescunt, si uirile superauerit. patri similem prouenire seu marem seu feminam. muliebre praeualuerit, progeniem cuiusque sexus ad imaginem respondere maternam. id autem praeualet e duobus, quod fuerit uberius; alterum enim quodammodo amplectitur et includit: hinc plerumque fieri ut unius tantum liniamenta praetendat. si uero aequa fuerit ex pari semente permixtio. figuras quoque misceri. ut suboles illa communis aut neutrum referre uideatur, quia totum ex altero non habet. aut utrumque, quia partem de singulis mutuata est. nam in corporibus animalium uidemus aut confundi parentum colores ac fieri tertium neutri generantium simile aut utriusque sic exprimi, ut discoloribus membris per omne corpus concors mixtura uarietur.

---

Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml.
