Latin
17.1 to 17.2
Lactantius, De Opificio Dei 17.1-2
Unproofread scanNot analysed yet
'Superest de anima dicere, quamquam percipi ratio eius et natura non possit. nec ideo tamen inmortalem esse animam non intellegimus, quoniam quidquid uiget moueturque per se semper nec uideri aut tangi potest, aeternum sit necesse est. quid autem sit anima nondum inter philosophos conuenit nec umquam fortasse conueniet. alii sanguinem esse dixerunt, alii ignem, alii uentum, unde anima uel animus nomen accepit, quod graece uentus #vs[j. o<; dicitur: nec illorum tamen quisquam dixisse aliquid uidetur.