Latin
17.8 to 17.9
Lactantius, De Opificio Dei 17.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
ceterae definitionis partes eo spectant, ut illis nouem mensibus quibus in utero fuimus, -mortui fuisse uideamur. nulla ergo ex his tribus uera sententia est. nec tamen in tantum falsos esse dicendum est qui haec senserunt, ut omnino nihil dixerint: nam et sanguine simul et calore et spiritu uiuimus. sed cum constet anima in corpore his omnibus adunatis, non expresserunt proprie quid esset, quia tam non potest exprimi quam uideri.