Latin
19.5 to 19.8
Lactantius, De Opificio Dei 19.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
cetera iam dei sunt omnia, scilicet conceptus ipse et corporis informatio et inspiratio animae et partus incolumis et quaecumque deinceps ad hominem conseruandum ualent: illius munus est quod spiramus, quod uiuimus, quod uigemus. nam praeter quod ipsius beneficio incolumes sumus corpore et quod uictum nobis ei uariis rebus subministrat, sapientiam quoque homini tribuit, quam terrenus pater dare nullo modo potest. ideoque et de sapientibus stulti et de stultis sapientes saepe nascuntur: quod quidam fato ac sideribus adsignant. sed non est nunc locus de fato disserendi, hoc dicere satis est, [quod etiamsi astra efficientiam rerum continent, nihilo minus a deo fieri omnia, qui astra ipsa et fecit et ordinauit. inepti ergo qui hanc potentiam deo detrahunt et operibus eius attribuunt. hoc igitur dei munere caelesti atque praeclaro an utamur in nostra esse uoluit potestate: hoc enim concesso ipsum hominem uirtutis sacramento religauit, quo uitam posset adipisci.