Latin
2.1 to 2.7
Lactantius, De Opificio Dei 2.1-7
Unproofread scanNot analysed yet
Dedit enim homini artifex ille noster ac parens deus sensum atque rationem, ut ex eo appareret nos ab eo esse generatos, quia ipse intellegentia, ipse sensus ac ratio est. ceteris animantibus quoniam rationalem istam uim non attribuit, quemadmodum tamen uita earum tutior esset, ante prouidit. omnes enim suis ex se pellibus terit, quo facilius possent uim pruinarum ac frigorum sustinere. Singulis autem generibus ad propulsandos impetus externos sua propria munimenta constituit, ut aut naturalibus telis repugnent fortioribus aut quae sunt inbecilliora, subtrahant ae periculis pernicitate fugiendi aut quae simul et uiribus et celeritate indigent, astu se protegant aut latibulis saepiant. itaque alia eorum uel plumis leuibus in sublime suspensa sunt uel suffulta ungulis uel instructa cornibus, quibusdam in ore arma sunt dentes aut in pedibus adunci ungues: nulli munimentum ad tutelam sui -deest. si qua uero in praedam maioribus cedunt, ne tamen stirps eorum funditus interiret, aut in ea sunt religata regione, ubi maiora esse non possunt, aut acceperunt uberem generandi fecunditatem, ut et bestiis quae sanguine aluntur, uictus suppeteret ex illis et inlatam tamen cladem ad conseruationem generis multitudo ipsa superaret. hominem autem ratione concessa et uirtute sentiendi atque eloquendi data eorum quae ceteris animalibus attributa sunt, fecit expertem, quia sapientia reddere poterat quae illi naturae condicio denegasset: statuit enim nudum et inermem, quia et ingenio poterat armari et ratione uestiri. ea uero ipsa quae mutis data et homini denegata sunt, quam mirabiliter in homine ad pulchritudinem faciant, exprimi non potest. nam si homini ferinos dentes aut cornua aut ungues aut ungulas aut caudam aut uarii coloris pilos addidisset, quis non sentiat quam turpe animal esset futurum, sicut et muta, si nuda et inermia fingerentur?