Latin
Chapter 3
Lactantius, De Opificio Dei 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
quanto magis melius et sanius, qui sensit condicionem hominis esse meliorem, quam isti qui se pecudes natos maluerunt! quos si deus in ea forte conuerterit animalia quorum sortem praeferunt suae, iam profecto cupiant remigrare magnisque clamoribus condicionem pristinam flagitent, quia non est tanti robur ac firmitas corporis, ut officio linguae careas, aut auium per aerem libera discursatio, ut manibus indigeas. plus enim manus praestant quam leuitas ususque pinnarum, plus lingua quam totius corporis fortitudo.