# De Opificio Dei 4.1-7

Lactantius, De Opificio Dei, 4.1 to 4.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/4.1

Idem queruntur hominem morbis et inmaturae morti esse subiectum. indignantur uidelicet non deos esse se natos. minime', inquiunt sed ex hoc ostendimus hominem nulla prouidentia esse factum, quod aliter fieri debuit'. quid si ostendo id ipsum magna ratione prouisum esse, ut morbis uexari posset et uita saepe in medio cursus sui spatio rumperetur? cum enim deus animal quod fecerat sua sponte ad mortem transire cognouisset, ut mortem ipsam, quae est dissolutio naturae, capere posset, dedit ei fragilitatem, quae morti aditum ad dissoluendum animal inueniret. nam si eius roboris fieret, ut ad eum morbus et aegritudo adire non posset, ne mors quidem posset, quoniam mors sequella morborum est. inmatura uero mors quomodo abesset ab eo cui esset constituta matura? nempe nullum hominem mori uolunt nisi cum centesimum aetatis conpleuerit annum. quomodo illis in tanta repugnantia rerum poterit ratio constare? ut enim ante annos centum mori quisque non possit, aliquid illi roboris quod sit inmortale tribuendum est: quo concesso necesse est condicionem mortis excludi. id autem ipsum cuiusmodi potest esse quod hominem contra morbos et ictus extrarios solidum atque inexpugnabilem faciat? cum enim constet ex ossibus et neruis et uisceribus et sanguine, quid horum potest esse tam firmum, ut fragilitatem repellat ac mortem ? ut igitur homo indissolubilis sit ante id tempus quod illi putant oportuisse constitui, ex qua ei materia corpus attribuent? fragilia sunt omnia quae uideri ac tangi possunt. superest ut aliquid ex caelo petant, quoniam in terra nihil est quod non sit infirmum. cum ergo sic homo formandus esset a deo ut mortalis esset aliquando, res ipsa exigebat ut terreno et fragili corpore fingeretur. necesse est igitur ut mortem recipiat quandolibet, quoniam corporalis est; corpus enim quodlibet solubile atque mortale est.

---

Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml.
