Latin
4.8 to 4.9
Lactantius, De Opificio Dei 4.8-9
Unproofread scanNot analysed yet
stultissimi ergo, qui de morte inmatura queruntur, quoniam naturae condicio locum illi facit. ita consequens erit ut morbis quoque subiectus sit: neque enim patitur natura ut abesse possit infirmitas ab eo corpore quod aliquando soluendum est. sed putemus fieri posse quemadmodum uolunt, ut homines ea condicione nascantur, ne quis morbo mortiue subiectus sit, nisi peracto aetatis suae spatio ad ultimam processerit senectutem: