# De Opificio Dei 5.13

Lactantius, De Opificio Dei, Chapter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/5.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/5.13

deus enim qui prouidentiam et potestatem suam multarum rerum mirabili uarietate uoluit ostendere, quoniam caput eius animalis non tam longe porrexerat, ut terram posset ore contingere, quod erat futurum horribile atque tetrum, et quia os ipsum profusis dentibus sic armauerat, ut etiamsi contingeret, pascendi tamen facultatem dentes adimerent, produxit inter eos a summa fronte molle ac flexibile membrum quo prendere, quo tenere quodlibet posset, ne rationem uictus capiendi uel dentium prominens magnitudo uel ceruicis breuitas inpediret.

---

Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml.
