Latin
7.3 to 7.4
Lactantius, De Opificio Dei 7.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
illud uero commentum dei mirabile, quod una dispositio et unus habitus innumerabiles imaginum praeferat uarietates. nam in omnibus fere quae spirant eadem series et ordo membrorum est: primum enim caput et huic adnexa ceruix, item collo pectus adiunctum et ex eo prominentes anni, adhaerens pectori uenter, item uentri subnexa genitalia, ultimo loco femina pedesque.