# De Opificio Dei 7.7-11

Lactantius, De Opificio Dei, 7.7 to 7.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/7.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/7.7

in quadrupedibus autem idem opifex contextum spinae a summo capite deductum longius extra corpus eduxit et acuminauit in caudam, aut ut obscenae corporis partes uel propter foeditatem tegerentur uel propter teneritudinem munirentur aut ut animalia quaedam minuta et nocentia motu eius arcerentur a corpore: quod membrum si detrahas, inperfectum fit animal ac debile. ubi autem ratio et manus est, tam non est id necessarium quam indumentum pilorum: adeo in suo quaeque genere aptissime congruunt, ut neque nudo quadrupede neque homine tecto excogitari quicquam turpius possit. sed tamen cum ipsa nuditas hominis mire ad pulchritudinem ualeat, non tamen etiam capiti congruebat. texit ergo illud pilo et quia in summo futurum erat, quasi summum aedificii culmen ornauit. qui ornatus non est in orbem coactus aut in figuram pillei teres factus, ne quibusdam partibus nudis esset informis, sed alicubi effusus alicubi retractus pro cuiusque loci decentia. frons ergo uallata per circuitum et a temporibus effusi ante aures capilli et earum summa pars in coronae modum cincta et occipitium omne contectum speciem miri decoris ostentat. iam barbae ratio incredibile est quantum conferat uel ad dinoscendam corporum maturitatem uel ad differentiam sexus uel ad decorem uirilitatis ac roboris, ut uideatur omnino non constatura fuisse totius operis ratio, si quicquam aliter esset effectum.

---

Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml.
