# De Opificio Dei 8.1-7

Lactantius, De Opificio Dei, 8.1 to 8.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/8.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/de-opificio-dei/8.1

Nunc rationem totius hominis ostendam singulorumque membrorum quae in corpore aperta aut operta sunt, utilitates et habitus explicabo. cum igitur statuisset deus ex omnibus animalibus solum hominem facere caelestem, cetera uniuersa terrena, hunc ad caeli contemplationem rigidum erexit bipedemque constituit, scilicet ut eodem spectaret unde illi origo est, illa uero depressit ad terram, ut quia nulla his inmortalitatis expectatio est, toto corpore in humum proiecta uentri pabuloque seruirent. hominis itaque solius recta ratio et sublimis status et uultus deo patri communis ac proximus originem suam fictoremque testatur. eius prope diuina mens quia non tantum animantium quae sunt in terra, sed etiam sui corporis est sortita dominatum, in summo capite conlocata tamquam in arce sublimi speculatur omnia et contuetur. hanc eius aulam deus non obductam porrectamque formauit ut in mutis animalibus, sed orbi et globo similem, quod orbis rotunditas perfectae rationis est ac figurae. eo igitur mens et ignis ille diuinus tamquam caelo tegitur. cuius cum summum fastigium naturali ueste texisset, primorem partem quae dicitur facies necessariis membrorum ministeriis et instruxit pariter et ornauit. ac primum quod oculorum orbes concauis foraminibus conclusit, a quo foratu frontem nominatam Varro existimat, eos neque minus neque amplius quam duos esse uoluit, quod ad speciem nullus est perfectior numerus quam duorum, sicut et aures duas: quarum duplicitas incredibile est quantam pulchritudinem praeferat, quod cum pars utraque similitudine ornata est, tum ut uenientes altrinsecus uoces facilius colligantur. nam et forma ipsa mirandum in modum ficta, quod earum foramina noluit esse nuda et inobsaepta: quod et minus decorum et minus utile fuisset, quoniam simplicium cauernarum angustias praeteruolare uox posset nisi exceptam per cauos sinus et repercussu retentam foramina ipsa cohiberent illis similia uasculis quibus inpositis solent angusti oris uasa conpleri.

---

Lactantius, De Opificio Dei, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa007/stoa0171.stoa007.opp-lat1.xml.
