Latin
8.11 to 8.12
Lactantius, De Opificio Dei 8.11-12
Unproofread scanNot analysed yet
cum autem uideamus eodem momento temporis, plerumque uero aliud agentes nihilominus tamen uniuersa quae contra sunt posita tueamur, uerius et manifestius est mentem esse quae per oculos ea quae sunt opposita transpiciat quasi per fenestras perlucente uitro aut speculari lapide obductas. et idcirco mens ac uoluntas ex oculis saepe dinoscitur. quod quidem ut refelleret Lucretius, ineptissimo usus est argumento. si enim mens inquit per oculos uidet, erutis et effossis oculis magis uideret, quoniam euulsae cum postibus fores plus inferunt luminis quam si fuerint obductae.