Latin
Chapter 8
Lactantius, De Opificio Dei 8.8
Unproofread scanNot analysed yet
eas igitur aures —quibus est inditum nomen a uocibus hauriendis, unde Vergilius uocemque his auribus hausi; aut quia uocem ipsam Graeci d>sir)v uocant ab auditu, per inmutationem litterae aures uelut audes sunt nominatae —noluit deus artifex mollibus pelliculis informare, quae pulchritudinem demerent pendulae atque flaccentes, neque duris ac solidis ossibus, ne ad usum inhabiles essent inmobiles ac rigentes, sed quod esset horum medium excogitauit, ut eas cartilago mollior adligaret et haberent aptam simul ac flexibilem firmitatem.