# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.13

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.13

[1,11] CAPUT XI. Quis est igitur tam excors, qui hunc in coelo regnare putet, qui ne in terra quidem debuit? Non insulse quidam poeta triumphum Cupidinis scripsit: quo in libro non modo potentissimum deorum Cupidinem, sed etiam uictorem facit. Enumeratis enim amoribus singulorum, quibus in potestatem Cupidinis ditionemque uenissent, instruit pompam, in qua Iupiter cum caeteris diis ante currum triumphantis ducitur catenatus. Eleganter id quidem a poeta figuratum: sed tamen non multum distat a uero. Qui enim uirtutis est expers, qui a cupiditate ac libidinibus malis uincitur, non Cupidini (ut ille finxit), sed morti subiectus est sempiternae. Sed omittamus de moribus dicere: rem confideremus; ut intelligant homines, in quibus miseri uersentur erroribus. Regnare in coelo Iouem uulgus existimat: id et doctis pariter et indoctis persuasum est. Quod et Religio ipsa, et precationes, et hymni, et delubra, et simulacra demonstrant. Eumdem tamen Saturno et Rhea genitum confitentur. Quomodo potest Deus uideri, aut credi (ut ait poeta): " - - - Hominum rerumque repertor", ante cuius ortum infinita hominum millia fuerunt? eorum scilicet, qui Saturno regnante uixerunt; ac priores luce, quam Iupiter, sunt potiti. Video alium Deum regem fuisse primis temporibus, alium consequentibus. Potest ergo fieri, ut alius sit postea futurus. Si enim regnum prius mutatum est: cur desperemus etiam posterius posse mutari? nisi forte Saturnus generare potuit fortiorem: Iupiter non potest. Atqui diuinum imperium aut semper immutabile est: aut, si est mutabile, quod fieri non potest, semper utique mutabile est. Potest ergo Iupiter regnum amittere, sicut pater eius amisit? Ita plane. Nam cum idem neque uirginibus, neque maritatis unquam pepercisset, abstinuit se tamen una Thetide, quod responsum fuit, maiorem patre suo futurum, quisquis ex illa natus esset. Et primum imprudentia in eo non Dei, cui nisi Themis futura dixisset, ipse nesciret. Si autem diuinus non sit, ne Deus quidem sit; unde ipsa diuinitas nominatur, ut ab homine humanitas. Deinde conscientia imbecillitatis, qui timuit utique maiorem: quod qui facit, scit profecto non esse se maximum: quondoquidem potest aliquid maius existere. Idem per Stygiam paludem sanctissime iurat. Vana superstitio, superis quae reddita diuis. Quae est ista superstitio? aut a quo reddita? Est ergo aliqua potestas maxima, quae peierantes deos puniat? quae tanta formido est paludis infernae, si sunt immortales? quid metuunt eam, quam uisuri non sunt, nisi quos mori necesse est? Quid igitur homines oculos suos in coelum tollunt? quid per superos deierant, cum ipsi superi ad inferos reuoluantur, ibique habeant quod uenerentur et adorent? Illud uero quale est? esse fata, quibus dii omnes, et ipse Iupiter pareat. Si Parcarum tanta uis est, ut plus possint quam coelestes uniuersi, quamque ipse rector ac dominus, cur non illae potius regnare dicantur, quarum legibus ac statutis parere omnes deos necessitas cogit? Nunc cui dubium est, quin is, qui alicui rei obsequitur, maximus non sit? nam si sit, non accipiat fata, sed faciat. Nunc ad aliud, quod omiseram, redeo. In una itaque sola fuit continentior, cum eam deperiret; non uirtute aliqua, sed metu successoris. Quae formido utique eius est, qui sit et mortalis, et imbecillus, et nihili: quippe qui potuit et tunc, cum nasceretur, extingui, sicut frater eius ante genitus, extinctus est: qui si uiuere potuisset, nunquam minori concessisset imperium. Ipse autem furto seruatus, furtimque nutritus, g-zeus siue g-zehn appellatus est; non, ut isti putant, a feruore coelestis ignis, uel quod uitae sit dator, uel quod animantibus inspiret animas, quae uirtus solius Dei est (quam enim possit inspirare animam, qui ipse accepit aliunde?), sed quod primus ex liberis Saturni maribus uixerit. Potuerunt igitur homines alium deum habere rectorem, si Saturnus non fuisset ab uxore delusus. At enim poetae ista finxerunt. Errat quisquis hoc putat. Illi enim de hominibus loquebantur; sed ut eos ornarent, quorum memoriam laudibus celebrabant, deos esse dixerunt. Itaque illa potius ficta sunt, quae tamquam de diis, non illa quae tamquam de hominibus locuti sunt: quod clarum fiet exemplo, quod inferemus. Danaen uiolaturus, aureos nummos largiter in sinum eius infudit. Haec stupri merces fuit. At poetae, qui quasi de Deo loquebantur, ne auctoritatem creditae maiestatis infringerent, finxerunt ipsum in aureo imbre delapsum, eadem figura, qua imbres ferreos dicunt, cum multitudinem telorum sagittarumque describunt. Rapuisse dicitur in aquila Catamitum: poeticus color est. Sed aut per legionem rapuit, cuius insigne aquila est; aut nauis, in qua est impositus, tutelam habuit in aquila figuratam, sicut taurum, cum rapuit et transuexit Europam. Eodem modo conuertisse in bouem traditur Io Inachi filiam, quae, ut iram Iunonis effugeret, ut erat iam setis obsita, iam bos tranasse dicitur mare, in Aegyptumque uenisse, atque ibi, recepta pristina specie, dea facta quae nunc Isis uocatur. Quo igitur argumento probari potest, nec Europam in Tauro sedisse, nec Io factam bouem? Quod certus dies habetur in Fastis, quo Isidis nauigium celebratur: quae res docet non tranasse illam, sed nauigasse. Igitur qui sapere sibi uidentur, quia intelligunt uiuum terrenumque corpus in coelo esse non posse, totam Ganymedeam fabulam pro falso repudiant; ac sentiunt in terra id esse factum, quia res ac libido ipsa terrena est. Non ergo ipsas res gestas finxerunt poetae; quod si facerent, essent uanissimi: sed rebus gestis addiderunt quemdam colorem. Non enim obtrectantes illa dicebant, sed ornare cupientes. Hinc homines decipiuntur: maxime quod, dum haec omnia ficta esse arbitrantur a poetis, colunt quod ignorant. Nesciunt enim, qui sit poeticae licentiae modus; quousque progredi fingendo liceat: cum officium poetae sit in eo, ut ea, quae gesta sunt uere, in alias species obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa traducat. Totum autem, quod referas, fingere, id est ineptum esse, et mendacem potius quam poetam. Sed finxerint ista, quae fabulosa creduntur; num etiam illa, quae de diis foeminis, deorumque connubiis dicta sunt? Cur igitur sic figurantur, sic coluntur? nisi forte non tantum poetae, sed pictores etiam fictoresque imaginum mentiuntur. Si enim hic est Iupiter, qui a uobis dicitur deus, si non is est, qui ex Saturno et Ope natus est, non oportuit nisi solius simulacrum in templis omnibus collocari. Quid sibi mulierum effigies uolunt? quid sexus infirmus? in quem si cecidit hic Iupiter, eum uero ipsi lapides hominem fatebuntur. Mentitos aiunt esse poetas, et his tamen credunt; immo uero non esse mentitos, re ipsa probant, ita enim deorum simulacra confingunt, ut ex ipsa diuersitate sexus appareat, uera esse quae dicunt poetae. Nam quod aliud argumentum habet imago Catamiti, et effigies aquilae, cum ante pedes Iouis ponuntur in templis, et cum ipso pariter adorantur: nisi ut nefandi sceleris ac stupri memoria maneat in aeternum? Nihil igitur a poetis in totum fictum est: aliquid fortasse traductum, et obliqua figuratione obscuratum, quo ueritas inuoluta tegeretur; sicut illud de sortitione regnorum. Aiunt enim Ioui coelum obtigisse, Neptuno mare, inferna Plutoni. Cur non terra potius in sortem tertiam uenit; nisi quod in terra gesta res est. Ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut Orientis imperium Ioui cederet; Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars Occidentis obtingeret: eo quod plaga Orientis, ex qua lux mortalibus datur, superior; Occidentis autem inferior esse uideatur. Sic ueritatem mendacio uelauerunt, ut ueritas ipsa persuasioni publicae nihil derogaret. De Neptunii sorte manifestum est, cuius regnum tale fuisse dicimus, quale Marci Antonii fuit infinitum illud imperium; cui totius orae maritimae potestatem Senatus decreuerat, ut praedones persequeretur, ac mare omne pacaret. Sic Neptuno maritima omnia cum insulis obuenerunt. Quomodo id probari potest? Nimirum ueteres historiae docent. Antiquus auctor Euhemerus, qui fuit ex ciuitate Messene, res gestas Iouis, et caeterorum qui dii putantur, collegit, historiamque contexuit ex titulis, et inscriptionibus sacris, quae in antiquissimis templis habebantur, maximeque in fano Iouis Triphylii; ubi auream columnam positam esse ab ipso Ioue titulus indicabat, in qua columna gesta sua perscripsit, ut monumentum esset posteris rerum suarum. Hanc historiam et intepretatus est Ennius, et secutus; cuius haec uerba sunt: «Ubi Iupiter Neptuno imperium dat maris, ut in insulis omnibus et quae secundum mare loca essent, omnibus regnaret.» Vera sunt ergo quae loquuntur poetae, sed obtentu aliquo specieque uelata. Potest et mons Olympus figuram poetis dedisse, ut Iouem dicerent coeli regnum esse sortitum; quod Olympus ambiguum nomen est et montis, et coeli. In Olympo autem Iouem habitasse docet historia eadem, quae dicit: «Ea tempestate Iupiter in monte Olympo maximam partem uitae colebat, et eo ad eum in ius ueniebant, si quae res in controuersia erant. Item, si quis quid noui inuenerat, quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebat, atque Ioui ostendebat.» Multa in hunc modum poetae transferunt, non ut in eos mentiantur quos colunt, sed ut figuris uersicoloribus uenustatem ac leporem carminibus suis addant. Qui autem non intelligunt, quomodo aut quare quidque figuretur, poetas uelut mendaces et sacrilegos insequuntur. Hoc errore decepti etiam philosophi, quod ea, quae de Ioue feruntur, minime in Deum conuenire uidebantur, duos Ioues fecerunt, unum naturalem, alterum fabulosum. Viderunt ex parte, quod erat uerum, eum scilicet, de quo poetae loquuntur hominem fuisse: in illo autem naturali Ioue, uulgari consuetudine religionis inducti, errauerunt, quod in Deum nomen hominis transtulerunt; qui (ut supra diximus) quia solus est, non indiget nomine. Iouem autem illum esse, qui sit ex Ope Saturnoque natus, negari non potest. Vana igitur persuasio est eorum, qui nomen Iouis summo Deo tribuunt. Solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere; qui conuicti de uno Deo, cum id negare non possunt, ipsum se colere affirmant, uerum hoc sibi placere, ut Iupiter nominetur: quo quid absurdius? Iupiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. Unde quid sit, apparet: nec fas est id nomen eo transferri, ubi nec Minerua est ulla, nec Iuno. Quid? quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit, sed humanam? Iouem enim, Iunonemque a iuuando esse dictos, Cicero interpretatur. Et Iupiter, quasi Iuuans pater dicitur; quod nomen in Deum minime congruit; quia iuuare hominis est, opis aliquid conferentis in eum, qui sit alienus, et exigui beneficii. Nemo sic Deum precatur, ut se adiuuet; sed ut seruet, ut uitam salutemque tribuat: quod multo plus ac maius est quam iuuare. Et quoniam de patre loquimur, nullus pater dicitur filios iuuare, cum eos generat, aut educat. Illud enim leuius est, quam ut eo uerbo magnitudo paterni beneficii exprimatur. Quanto id magis inconueniens est Deo, qui uerus est pater; per quem sumus, et cuius toti sumus, a quo fingimur, animamur, illuminamur; qui nobis uitam impertit, salutem tribuit, uictum multiplicem subministrat. Non intelligit beneficia diuina, qui se iuuari tantummodo a Deo putat. Ergo non imperitus modo, sed etiam impius est, qui nomine Iouis uirtutem summae potestatis imminuit. Quare si Iouem et ex rebus gestis et ex moribus hominem fuisse, in terraque regnasse deprehendimus, superest ut mortem quoque eius inuestigemus. Ennius in sacra Historia, descriptis omnibus quae in uita sua gessit, ad ultimum sic ait: Deinde Iupiter, postquam quinquies terras circuiuit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit, reliquitque hominibus leges, mores frumentaque parauit, multaque alia bona fecit, immortali gloria, memoriaque affectus, sempiterna monimenta suis reliquit: aetate pessum acta, in Creta uitam commutauit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curauerunt, decoraueruntque eum; et sepulcrum eius est in Creta et in oppido Cnosso, et dicitur Vesta hanc urbem creauisse; inque sepulcro eius est inscriptum antiquis litteris graecis, g-ZAN g-KRONOU, id est latine, Iupiter Saturni. Hoc certe non poetae tradunt, sed antiquarum rerum scriptores: quae adeo uera sunt, ut ea sybillinis uersibus confirmentur; qui sunt tales: "g-Daimonas g-apsuchous, g-nekuohn g-eidohla g-kamontohn, g-Hohn g-Chrehteh g-kauchehma g-taphous g-eh g-dusmoros g-ischei". Cicero de Natura deorum, cum tres Ioues a theologis enumerari diceret, ait tertium fuisse Cretensem, Saturni filium, cuius in illa insula sepulcrum ostenditur. Quomodo igitur potest deus alibi esse uiuus alibi mortuus, alibi habere templum, alibi sepulcrum? Sciant ergo Romani, Capitolium suum, id est summum caput religionum publicarum, nihil esse aliud quam inane monimentum. Veniamus nunc ad eius patrem, qui ante regnauit, et qui fortasse plus habebat in se, quod ex coitu tantorum elementorum genitus esse dicatur. Videamus quid in eo fuerit deo dignum: in primis illud, quod aureum saeculum narratur habuisse; quod iustitia sub eo fuerit in terra. Teneo aliquid in hoc, quod in eius filio non fuit. Quid enim tam conueniens deo, quam iustum regimen, ac pium saeculum? Sed cum eadem ratione natum esse cogito, non possum putare Deum summum, quo uideam esse aliquid antiquius, coelum scilicet atque terram. At ego Deum quaero, ultra quem nihil sit omnino, qui fons, et origo sit rerum. Hic sit necesse est, qui coelum ipsum condidit, terramque fundauit. Saturnus autem si ex his natus est (ut putatur) quemadmodum potest Deus esse principalis, qui aliis ortum suum debet? aut quis praefuit mundo, priusquam Saturnus gigneretur? Sed hoc poeticum est (ut dicebam paulo ante) figmentum. Nec enim fieri poterat, ut elementa insensibilia, tantoque interuallo separata, in unum coirent ac filium procrearent: aut is, qui natus esset, non potissimum genitoribus similis existeret; sed eam formam gereret, quam parentes sui non habebant. Quaeramus ergo quid ueritatis sub hac figura lateat. Minucius Felix in eo libro, qui Octauius inscribitur, sic argumentatus est: «Saturnum, cum fugatus esset a filio in Italiamque uenisset, Coeli filium dictum, quod soleamus eos quorum uirtutem miremur, aut qui repentino aduenerint, de coelo cecidisse dicere; terrae autem, quod ignotis parentibus natos, terrae filios nominemus.» Sunt haec quidem similia ueri, non tamen uera: quia constat etiam tunc cum regnaret ita esse habitum. Potuit et sic argumentari: Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum coelo terraeque indidisse, cum haec prius aliis uocabulis appellarentur; qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita. Neque enim cum dicunt poetae de progenie Atlantis, aut Inachi fluminis, id potissimum dicunt, homines ex rebus sensu carentibus potuisse generari; sed eos utique significant, qui nati sunt ex his hominibus, qui uel uiui, uel mortui, nomina montibus aut fluminibus indiderunt. Nam id apud ueteres, maximeque Graecos, fuit usitatum. Sic maria eorum traxisse nomina accepimus, qui deciderant in ea, ut Aegeum, Icarium, Hellesponticum: et in Latio Auentinus, uocabulum monti dedit, in quo sepultus est; Tiberinus uel Tiberis, amni in quo mersus est. Non ergo mirandum, si nomina eorum coelo terraeque attributa essent, qui reges genuerant potentissimos. Apparet ergo non ex coelo natum esse; quod fieri non potest: sed ex eo homine, cui nomen Urano fuit. Quod esse uerum Trismegistus auctor est: qui cum diceret admodum paucos extitisse in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, Mercurium cognatos suos nominauit. Haec ille quia ignorauit, alio traduxit historiam; qui quomodo potuerit argumentari, ostendi: nunc dicam, quomodo, ubi, a quo sit hoc factum; non enim Saturnus hoc, sed Iupiter fecit. In sacra Historia sic Ennius tradit: «Deinde Pan eum deducit in montem, qui uocatur coeli stela. Postquam eo ascendit, contemplatus est late terras, ibique eo in monte aram creat coelo; primusque in ea ara Iupiter sacrificauit: in eo loco suspexit in coelum quod nunc nos nominamus, idque quod supra mundum erat, quod aether uocabatur, de sui aui nomine coelo nomen indidit: idque Iupiter, quod aether uocatur, precans, primum coelum nominauit; eamque hostiam, quam ibi sacrauit, totam adoleuit.» Nec hic tantum sacrificasse Iupiter inuenitur. Caesar quoque in Arato refert Aglaosthenem dicere, Iouem cum ex insula Naxo aduersus Titanas proficisceretur, et sacrificium faceret in littore, aquilam ei in auspicium aduolasse; quam uictor bono omine acceptam tutelae suae subiugarit. Sacra uero Historia (scilicet Ennii) etiam ante consedisse illi aquilam in capite, atque illi regnum portendisse, testatur. Cui ergo sacrificare Iupiter potuit, nisi coelo auo? quem dicit Euhemerus in Oceania mortuum, et in oppido Aulacia sepultum.

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
