# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.19

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.19

[1,17] CAPUT XVII. Ob has rationes Stoici aliouersus deos interpretantur; et quia non peruident, quid sit in uero, conantur eos cum rerum naturalium ratione coniungere. Quos Cicero secutus, de diis, ac religionibus eorum hanc sententiam tulit: Videtisne igitur, ut a physicis rebus bene atque utiliter inuentis tracta ratio sit ad commentitios ac fictos deos? quae res genuit falsas opiniones, erroresque turbulentos, et superstitiones pene aniles. Et formae enim deorum nobis, et aetates, et uestitus, ornatusque noti sunt: genera praeterea, coniugia, cognationes omnes, omniaque traducta ad similitudinem imbecillitatis humanae. Quid planius, quid uerius dici potest? Romanae philosophiae princeps, et amplissimo sacerdotio praeditus, commentitios ac fictos deos arguit; quorum cultus superstitiones pene aniles esse testatur: falsis opinionibus, erroribusque turbulentis implicatos esse homines queritur. Nam totus liber tertius de Natura deorum omnes funditus religiones euertit ac delet. Quid ergo a nobis expectatur amplius? Num eloquentia superare possumus Ciceronem? minime id quidem; sed fiducia illi defuit ignoranti ueritatem, quod ipse simpliciter in eodem opere confitetur. Ait enim facilius se posse dicere, quid non sit, quam quid sit; hoc est, falsa se intelligere, uera nescire. Clarum est igitur homines fuisse illos, qui dii putantur, et eorum memoriam post mortem consecratam esse. Ideo etiam aetates diuersae sunt, et certae imagines singulorum, quod in eo habitu, et aetate simulacra eorum configurata sunt, in qua quemque mors deprehendit. Consideremus, si placet, aerumnas infelicium deorum. Isis filium perdidit; Ceres filiam; expulsa et per orbem terrae iactata, Latona uix insulam paruam (Delon), in qua pareret, inuenit. Deum mater et amauit formosum adolescentem, et eumdem cum pellice deprehensum exsectis uirilibus semiuirum reddidit; et ideo nunc sacra eius a Gallis sacerdotibus celebrantur. Iuno pellices acerrime persecuta est, quia parere ipsa non potuit ex fratre. Insulam Samum scribit Varro prius Partheniam nominatam, quod ibi Iuno adoleuerit, ibique etiam Ioui nupserit. Itaque nobilissimum et antiquissimum templum eius est Sami, et simulacrum in habitu nubentis figuratum, et sacra eius anniuersaria nuptiarum ritu celebrantur. Si ergo adoleuit, si uirgo fuit primo, postea mulier, hominem fuisse, qui non intelligit, pecudem se fatetur. Quid loquar obscoenitatem Veneris omnium libidinibus prostitutae, non deorum tantum, sed et hominum? Haec enim ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam; ex Mercurio Hermaphroditum, qui est natus Androgynus; ex Ioue Cupidinem; ex Anchise Aeneam; ex Bute Erycen; ex Adonio quidem nullum potuit, quod etiamtum puer ab apro ictus occisus est: quae prima, ut in Historia Sacra continetur, artem meretriciam instituit, auctorque mulieribus in Cypro fuit, uti uulgato corpore quaestum facerent: quod idcirco imperauit, ne sola praeter alias mulieres impudica, et uirorum appetens uideretur. Etiamne habet haec aliquid numinis? cuius plura numerantur adulteria, quam partus. Sed ne illae quidem uirgines illibatam castitatem seruare potuerunt. Unde enim putemus Erichthonium esse natum? an ex terra, ut poetae uideri uolunt? At res ipsa clamat. Nam cum Vulcanus diis arma fecisset, eique Iupiter optionem dedisset praemii quod uellet postulandi, iurassetque, ut solebat, per infernam paludem se nihil negaturum, tum faber claudus Mineruae nuptias postulauit. Hic Iupiter Opt- Max- tanta religione constrictus abnuere non potuit: Mineruam tamen monuit repugnare, pudicitiamque defendere. Tum in illa colluctatione Vulcanum in terram profudisse aiunt semen, unde sit Erichthonius natus; idque illi nomen impositum g-apo g-tehs g-eridos, g-kai g-chtonos, id est, ex certamine atque humo. Cur igitur uirgo eum puerum cum dracone conclusum et obsignatum tribus uirginibus Cecropidis commendauit? euidens, ut opinor, incestum, quod nullo modo possit colorari. Altera cum pene amatorem suum perdidisset, qui erat Turbatis distractus equis, praestantissimum medicum Asclepium curando iuueni aduocauit; eumque sanatum: "Secretis alma recondit Sedibus, et nymphae Egeriae, nemorique relegat: Solus ubi in siluis Italis ignobilis aeuum Exigeret, uersoque ubi nomine Virbius esset". Quid sibi uult haec tam diligens, tam sollicita curatio? quid secretae sedes? quid relegatio uel tam longe, uel ad mulierem, uel in solitudinem? quid deinde nominis commutatio? Postremo, quid equorum tam pertinax abominatio? quid significant haec omnia, nisi conscientiam stupri, et amorem minime uirginalem? Erat plane cur tantum laborem pro tam fideli iuuene susciperet, qui amanti nouercae obsequium pernegarat.

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
