# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.20

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.20

[1,18] CAPUT XVIII. Hoc loco refellendi sunt etiam ii, qui deos ex hominibus esse factos, non tantum fatentur, sed ut eos laudent etiam gloriantur, aut uirtutis gratia, ut Herculem; aut munerum, ut Cererem ac Liberum; aut artium repertarum, ut Aesculapium ac Mineruam. Haec uero quam inepta sint, quamque non digna propter quae homines inexpiabili se scelere contaminent, hostesque Deo uero fiant, quo contempto, mortuorum sacra suscipiunt, ex singulis rebus ostendam. Virtutem esse dicunt, quae hominem tollat in coelum: non illam, de qua philosophi disserunt, quae posita est in bonis animi; sed hanc corporalem, quae dicitur fortitudo: quae quoniam praecipua in Hercule fuit, immortalitatem meruisse creditur. Quis tam stulte ineptus est, ut corporis uires diuinum uel etiam humanum bonum iudicet; cum sint et maiores pecudibus attributae, et uno morbo saepe frangantur, uel ipsa senectute minuantur et corruant? Itaque idem ille, cum deformari ulceribus toros suos cerneret, nec sanari se uoluit, nec senem fieri, ne quando seipso minor aut deformior uideretur. Hunc e rogo quo uiuum se ipse combusserat, ascendisse in coelum putauerunt: eaque ipsa, quae stultissime admirati sunt, simulacris et imaginibus expressa et consecrata posuerunt, ut in perpetuum uanitatis eorum monimenta perstarent, qui ob necem bestiarum deos fieri credidissent. Sed haec Graecorum fortasse culpa sit, qui res leuissimas pro maximis semper habuerunt. Quid nostri, num sapientiores? qui athleticam quidem uirtutem contemnunt, quia nihil obest: sed regiam, quia late solet nocere, sic admirantur, ut fortes et bellicosos duces in deorum coetu locari arbitrentur; nec esse ullam aliam ad immortalitatem uiam, quam exercitus ducere, aliena uastare, urbes delere, oppida excidere, liberos populos aut trucidare, aut subiicere seruituti: uidelicet quo plures homines afflixerint, spoliauerint, occiderint, eo se nobiliores, et clariores putant, et inanis gloriae specie capti, sceleribus suis nomen uirtutis imponunt. Iam mallem, ut a ferarum caedibus deos sibi fingerent, quam immortalitatem tam cruentam probarent. Si quis unum hominem iugulauerit, pro contaminato ac nefario habetur, nec ad terrenum hoc domicilium deorum admitti eum fas putant. Ille autem, qui infinita hominum millia trucidauerit, cruore campos inundauerit, flumina infecerit, non modo in templum, sed etiam in coelum admittitur. Apud Ennium sic loquitur Africanus; Si fas endo plagas coelestum ascendere cuiquam est, Mi soli coeli maxima porta patet. Scilicet quia magnam partem generis humani extinxit ac perdidit. O quantis in tenebris, Africane, uersatus es! uel potius, o poeta, qui per caedes et sanguinem patere hominibus in coelum ascensum putaueris! Cui uanitati et Cicero assensit: Est uero, inquit, Africane: nam et Herculi eadem ista porta patuit. Tamquam ipse plane, cum id fieret, ianitor fuerit in coelo. Equidem statuere non possum, dolendumne potius, an ridendum putem; cum uideam graues et doctos, et, ut sibi uidentur, sapientes uiros, in tam miserandis errorum fluctibus uolutari. Si haec est uirtus, quae nos immortales facit, mori quidem malim, quam exitio esse quamplurimis. Si aliter immortalitas parari non potest, nisi per sanguinent, quid fiet, si omnes in concordiam consenserint? Quod certe fieri poterit, si pernicioso et impio furore proiecto, innocentes esse ac iusti uelint. Num igitur nemo erit coelo dignus? num peribit uirtus, quia hominibus in homines saeuire non dabitur? Sed isti, qui euersiones urbium populorumque summam gloriam computant, otium publicum non ferent; rapient, saeuient, et iniuriis insolenter illatis, humanae societatis foedus irrumpent, ut habere hostem possint, quem sceleratius deleant, quam lacessierint. Nunc ad reliqua pergamus. Nomen deorum Cereri ac Libero traditio munerum fecit. Possum diuinis docere litteris, uinum atque fruges ante progeniem Coeli atque Saturni fuisse in usu hominum: sed ab his sane inuenta esse fingamus. Num potest plus aut maius uideri, collegisse fruges, hisque fractis, panem facere docuisse, aut uuas de uitibus lectas expressisse, uinumque fecisse, quam fruges ipsas, aut uites generasse, ac protulisse de terra? Reliquerit haec sane Deus humanis ingeniis eruenda: tamen fieri non potest, quin ipsius sint omnia, qui et sapientiam tribuit homini, ut inueniret, et illa ipsa, quae possent inueniri. Artes quoque suis inuentoribus immortalitatem peperisse dicuntur, ut Aesculapio medicina, Vulcano fabrica. Colamus igitur et illos, qui fullonicam sutrinamque docuerunt. Cur autem figulinae repertori honos non habetur? an quia isti diuites uas Samia contemnunt? Sunt et aliae artes, quarum repertores humanae uitae plurimum profuerunt. Cur non et illis attributa sunt templa? sed nimirum Minerua est, quae omnes reperit: ideoque illi opifices supplicant. Ergo ab his sordibus Minerua ascendit in coelum. Est uero cur quisquam derelinquat eum, qui terram cum animantibus, coelum cum astris et luminibus exorsus est, ut eam ueneretur, quae telam docuit ordiri? Quid ille, qui uulnera in corporibus sanare docuit? num potest esse praestantior, quam qui corpora ipsa formauit, sentiendi ac uiuendi rationem dedit? herbas denique ipsas, et caetera quibus medendi ars constat, excogitauit ac protulit?

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
