Latin
1.1.21 to 1.1.22
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.21-22
Not analysed yet
[1,19] CAPUT XIX. At enim dicet aliquis, et huic summo qui fecit omnia, et illis partim profuerunt, suam uenerationem esse tribuendam. Primum nec factum est unquam, ut qui hos coluit, etiam Deum coluerit: neque fieri potest; quoniam si honos idem tribuitur aliis, ipse omnino non colitur, cuius religio est, illum esse unum ac solum Deum credere. Clamat summus poeta, eos omnes, "Qui inuentas uitam excoluere per artes", apud inferos esse, ipsumque illum repertorem medicinae talis et artis ad Stygias undas fulmine esse detrusum: ut intelligamus, quantum ualeat pater omnipotens, qui et deos fulminibus extinguat. Sed homines ingeniosi hanc secum habebant fortasse rationem: quia Deus fulminari non potest, apparet non esse factum; immo uero, quia factum est, apparet hominem fuisse, non deum. Mendacium enim poetarum non in facto est, sed in nomine. Metuebant enim malum, si contra publicam persuasionem faterentur, quod erat uerum. Quod si hoc constat inter ipsos, ex hominibus deos factos, cur ergo non credunt poetis, si quando illorum fugas, et uulnera, et mortes, et bella, et adulteria describunt? Quibus de rebus intelligi datur, non potuisse ullo pacto fieri deos: quia ne homines quidem probi fuerunt, eaque in uita sua gesserunt, quae mortem pariunt sempiternam. [1,20] CAPUT XX. Venio nunc ad proprias Romanorum religiones, quoniam de communibus dixi. Romuli nutrix lupa honoribus est affecta diuinis. Et ferrem si animal ipsum fuisset, cuius figuram gerit. Auctor est Liuius, Larentinae esse simulacrum, et quidem non corporis, sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter uulgati corporis uilitatem, lupa inter pastores, id est, meretrix nuncupata est; unde etiam lupanar dicitur. Exemplum scilicet Atheniensium in ea figuranda Romani secuti sunt; apud quos meretrix quaedam nomine Leaena, cum tyrannum occidisset, quia nefas erat simulacrum constitui meretricis in templo, animalis effigiem posuerunt, cuius nomen gerebat. Itaque ut illi monimentum ex nomine, sic isti ex professione fecerunt. Huius nomini etiam dies festus dicatus est, et Larentinalia constituta. Nec hanc solam Romani meretricem colunt, sed Faulam quoque, quam Herculis scortum fuisse Verrius scribit. Iam quanta ista immortalitas putanda est quam etiam meretrices assequuntur? Flora, cum magnas opes ex arte meretricia quaesiuisset, populum scripsit haeredem, certamque pecuniam reliquit, cuius ex annuo foenore suus natalis dies celebraretur editione ludorum, quos appelant Floralia. Quod quia senatui flagitiosum uidebatur, ab ipso nomine argumentum sumi placuit, ut pudendae rei quaedam dignitas adderetur. Deam finxerunt esse, quae floribus praesit, eamque oportere placari, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florescerent. Eum colorem secutus in Fastis poeta, non ignobilem nympham fuisse narrauit, quae sit Chloris uocitata, eamque Zephyro nuptam, quasi dotis loco id accepisse muneris a marito, ut haberet omnium florum potestatem. Honeste quidem ista dicuntur; sed inhoneste turpiterque creduntur. Nec debent (cum ueritas quaeritur) huiusmodi nos uelamenta decipere. Celebrantur ergo illi ludi cum omni lasciuia, conuenienter memoriae meretricis. Nam praeter uerborum licentiam, quibus obscoenitas omnis effunditur, exuuntur etiam uestibus populo flagitante meretrices, quae tunc mimarum funguntur officio, et in conspectu populi usque ad satietatem impudicorum luminum cum pudendis motibus detinentur. Cloacinae simulacrum in cloaca maxima repertum Tatius consecrauit, et quia cuius esset effigies ignorabat, ex loco illi nomen imposuit. Pauorem, Palloremque Tullus Hostilius figurauit et coluit. Quid de hoc dicam, nisi dignum fuisse, qui semper deos suos (sicut optari solet) praesentes haberet? Ab hoc illud M- Marcelli de consecratione Honoris atque Virtutis, honestate nominum differt, re congruit. Eadem uanitate Mentem quoque inter deos collocauit senatus: quam profecto si habuisset, eiusmodi sacra nunquam suscepisset. Magnum Cicero audaxque consilium suscepisse Graeciam dicit, quod Cupidinum et Amorum simulacra in gymnasiis consecrasset; adulatus est uidelicet Attico, et irrisit hominem familiarem. Non enim illud magnum, aut omnino consilium dicendum fuit, sed impudicorum hominum perdita et deplorata nequitia, qui liberos suos, quos erudire ad honesta deberent, prostituerunt libidini iuuentutis; a quibus flagitiorum deos, et in illis potissimum locis ubi nuda corpora corruptorum luminibus patent, et in illa coli aetate uoluerunt, quae simplex et improuida prius irretiri, et in laqueos potest cadere, quam cauere. Quid mirum si ab hac gente uniuersa flagitia manarunt? apud quam ipsa uitia religiosa sunt, eaque non modo non uitantur, uerum etiam coluntur. Et ideo huic sententiae, tanquam Graecos prudentia uinceret, adiecit: «Virtutes enim oportere, non uitia consecrari. Quod si recipis, o Marce Tulli, non uides fore ut irrumpant uitia cum uirtutibus, quia mala bonis adhaerent, et in animis hominum potentiora sunt; quae si uetas consecrari, respondebit tibi illa eadem Graecia, se alios deos colere, ut prosint, alios, ne noceant.» Haec enim semper excusatio est eorum, qui mala sua pro diis habent, ut Romani Rubiginem ac Febrem. Si ergo uitia consecranda non sunt, in quo tibi assentior, ne uirtutes quidem. Non enim per se sapiunt, aut sentiunt, neque intra parietes, aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt, et interius comprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae. Itaque praeclaram illam legem tuam derideo, quam ponis his uerbis: «Ast illa, propter quae datur homini ascensus in coelum, mentem, uirtutem, pietatem, fidem, earumque laudum delubra sunto.» Atqui haec separari ab homine non possunt. Si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. Si autem sunt extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? Virtus enim colenda est, non imago uirtutis: et colenda est non sacrificio aliquo, aut thure, aut precatione solemni, sed uoluntate sola atque proposito. Nam quid est aliud colere uirtutem, nisi eam comprehendere animo, et tenere? quod unusquisque simul ac coepit uelle, consequitur. Hic solus uirtutis est cultus; nam religio et ueneratio nulla alia, nisi unius Dei tenenda est. Quid igitur opus est, o uir sapientissime, superuacuis extructionibus loca occupare, quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere uana et insensibilia culturos? quid immolare uictimas? quid tantos sumptus uel fingendis, uel colendis imaginibus impendere? Firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc ueris illis nominibus impleatur. Has ergo falsas consecrationes sequitur, quod necesse est. Qui enim uirtutes sic colunt, id est qui umbras atque imagines uirtutum consectantur, ea ipsa, quae uera sunt, tenere non possunt. Itaque nulla in quoquam uirtus est, uitiis ubique dominantibus; nulla fides, omnia pro se unoquoque rapiente; nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente auaritia, et cupiditate in uenena et in ferrum ruente; nulla pax, nulla concordia, publice bellis saeuientibus, priuatim uero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus; nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus: nec tamen desinunt ea colere, quae fugiunt et oderunt. Colunt enim thure ac summis digitis, quae sensibus intimis horrere debuerunt: qui error omnis ex illius principalis ac summi boni ignoratione descendit. Urbe a Gallis occupata, obsessi in Capitolio Romani, cum ex mulierum capillis tormenta fecissent, aedem Veneri Caluae consecrarunt. Non igitur intelligunt, quam uanae sint religiones, uel ex eo ipso, quod eas his ineptiis cauillantur. A Lacedaemoniis fortasse didicerant, deos sibi ex euentis fingere, qui cum Messenios obsiderent, et illi furtim deceptis obsessoribus egressi, ad diripiendam Lacedaemonem cucurrissent, a Spartanis mulieribus fusi fugatique sunt. Cognitis autem dolis hostium, Lacedaemonii sequebantur. His armatae mulieres obuiam longius exierunt; quae cum uiros suos cernerent parare se ad pugnam, quod putarent Messenios esse, corpora sua nudauerunt. At illi uxoribus cognitis, et aspectu in libidinem concitati, sicuti erant armati, permisti sunt utique promiscue; nec enim uacabat discernere. Sic iuuenes ab iisdem antea missi, misti cum uirginibus, ex quibus sunt Partheniae nati, propter huius facti memoriam aedem Veneri armatae, simulacrumque posuerunt: quod tametsi ex causa turpi uenit, tamen honestius uidetur armatam Venerem consecrasse, quam caluam. Eodem tempore Ioui quoque Pistori ara posita est, quod eos in quiete monuisset, ut ex omni frumento, quod habebant, panem facerent, et in hostium castra iactarent; eoque facto soluta esset obsidio, desperantibus Gallis inopia subigi posse Romanos. Quae ista religionum derisio est? Si earum defensor essem, quid tam grauiter queri possem, quam deorum nomen in tantum uenisse contemptum, ut turpissimis nominibus ludibrio habeatur? Quis non rideat Fornacem deam, uel potius doctos uiros celebrandis Fornacalibus operari? Quis, cum audiat deam Mutam, tenere risum queat? Hanc esse dicunt, ex qua sint nati Lares, et ipsam Laram nominant, uel Larundam. Quid praestare colenti potest, quae loqui non potest? Colitur et Caca, quae Herculi fecit indicium de furto boum, diuinitatem consecuta, quia prodidit fratrem; et Cunina, quae infantes in cunis tuetur, ac fascinum submouet; et Stercutus, qui stercorandi agri rationem primus induxit; et Tutinus, in cuius sinu pudendo nubentes praesident, ut illarum pudicitiam prior deus delibasse uideatur: et mille alia portenta, ut iam uaniores qui haec colenda susceperint, quam Aegyptios esse dicamus, qui monstruosa et ridicula quaedam simulacra uenerantur. Et haec tamen habent aliquam imaginem. Quid? qui lapidem colunt informem atque rudem, cui nomen est Terminus? Hic est, quem pro Ioue Saturnus dicitur deuorasse; nec immerito illi honos tribuitur. Nam cum Tarquinius Capitolium facere uellet, atque in eo loco multorum deorum sacella essent, consuluit eos per auguria, utrum Ioui cederent; et cedentibus caeteris, solus Terminus mansit. Unde illum poeta "Capitoli immobile saxum" uocat. Iam ex hoc ipso quam magnus Iupiter inuenitur, cui non cessit lapis, ea fortasse fiducia, quod illum de paternis faucibus liberauerat. Facto itaque Capitolio, supra ipsum Terminum foramen est in tecto relictum: ut quia non cesserat, libero coelo frueretur; quo ne ipsi quidem fruebantur, qui lapidem frui putauerunt. Et huic ergo publice supplicacatur, quasi custodi finium deo: qui non tantum lapis, sed etiam stipes interdum est. Quid de iis dicam, qui colunt talia? nisi ipsos potissimum lapides ac stipites esse?