# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.23

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.23

[1,21] CAPUT XXI. Diximus de diis ipsis, qui coluntur: nunc de sacris ac mysteriis eorum pauca dicenda sunt. Apud Cyprios humanam hostiam Ioui Teucrus immolauit; idque sacrificium posteris tradidit, quod est nuper Hadriano imperante sublatum. Erat lex apud Tauros, inhumanam et feram gentem, uti Dianae hospites immolarentur; et id sacrificium multis temporibus celebratum est. Galli Hesum atque Teutatem humano cruore placabant. Nec Latini quidem huius immanitatis expertes fuerunt, siquidem Latialis Iupiter etiamnunc sanguine colitur humano. Quid a diis boni precantur, qui sic sacrificant? Aut quid tales dii hominibus praestare possunt, quorum poenis propitiantur? Sed de Barbaris non est adeo mirandum, quorum religio cum moribus congruit. Nostri uero, qui semper mansuetudinis et humanitatis gloriam sibi uindicarunt, nonne sacrilegis his sacris immaniores reperiuntur? Hi enim potius scelerati sunt habendi, qui, cum sint liberalium disciplinarum studiis expoliti, ab humanitate desciscunt, quam qui rudes et imperiti ad mala facinora bonorum ignoratione labuntur. Apparet tamen antiquum esse hunc immolandorum hominum ritum: siquidem Saturnus in Latio eodem genere sacrificii cultus est, non quidem ut homo ad aram immolaretur, sed uti in Tiberim de ponte Miluio mitteretur. Quod ex responso quodam factitatum Varro auctor est; cuius responsi ultimus uersus est talis: "g-Kai g-kephalos g-Aideh g-kai g-toh g-patri g-pempete g-phohta." Quod quia uidetur ambiguum et fax illi, et homo iaci solet. Verum id genus sacrificii ab Hercule, cum ex Hispania rediret, dicitur esse sublatum, ritu tamen permanente, ut pro ueris hominibus imagines iacerentur ex scirpo; ut Ouidius in Fastis docet: "Donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis Tristia Leucadio sacra peracta modo. Illum stramineos in aquam misisse Quirites: Herculis exemplo corpora falsa iace." Haec sacra Vestales uirgines faciunt, ut ait idem : "Tum quoque priscorum uirgo simulacra uirorum Mittere roboreo scirpea ponte solet". Nam de infantibus, qui eidem Saturno immolabantur propter odium Iouis quid dicam, non inuenio; tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum, id est tetrum atque execrabile humano generi facinus, sacrificium uocarent: cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent, immanitatemque omnium bestiarum, quae tamen foetus suos amant, feritate superarent! O dementiam insanabilem! Quid illis isti dii amplius facere possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii? cum suos cultores parricidiis inquinant, orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? Quid potest esse his hominibus sancti? Aut quid in profanis locis facient, qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris Historiarum per Satyram refert, Carthaginenses Saturno humanas hostias solitos immolare: et cum uicti essent ab Agathocle, rege Siculorum, iratum sibi Deum putauisse; itaque ut diligentius piaculum soluerent, ducentos nobilium filios immolasse. "Tantum relligio potuit suadere malorum, Quae peperit saepe scelerosa, atque impia facta". Cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant? cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat. Ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra: quorum alia sunt matris deum, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant; amputato enim sexu, nec uiros se, nec foeminas faciunt: alia Virtutis, quam eamdem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. Sectis namque humeris, et utraque manu districtos gladios exerentes, currunt, efferuntur, insaniunt. Optime igitur Quintilianus in Fanatico; «Istud, inquit, si Deus cogit, iratus est.» Etiamne haec sacra sunt? Nonne satius est pecudum more uiuere, quam deos tam impios, tam profanos, tam sanguinarios colere? Sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus: interim uideamus et caetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora. Isidis Aegyptia sacra sunt, quatenus filium paruulum uel perdiderit, uel inuenerit. Nam primo sacerdotes eius, deglabrato corpore, pectora sua tundunt; lamentantur, sicut ipsa, cum perdidit, fecerat. Deinde puer producitur quasi inuentus, et in laetitiam luctus ille mutatur: ideo Lucanus: "- - - Nunquamque satis quaesitus Osiris". Semper enim perdunt, et semper inueniunt. Refertur ergo in sacris imago rei, quae uere gesta est, quae profecto, si quid sapimus, declarat mortalem mulierem fuisse, ac pene orbam, nisi unicum reperisset. Quod illum ipsum poetam minime fugit, apud quem Pompeius adolescens, morte patris audita, haec loquitur: "Euoluam busto iam numen gentibus Isim; Et tectum ligno spargam per uulgus Osirim". Hic est Osiris, quem Serapim uel Serapidem uulgus appellat. Solent enim mortuis consecratis nomina immutari; credo, ne quis putet eos homines fuisse. Nam et Romulus post mortem Quirinus factus est; et Leda, Nemesis; et Circe, Marica; et Ino, postquam se praecipitauit, Leucothea, materque Matuta; et Melicertes filius eius, Palaemon, atque Portumnus. Sacra uero Cereris Eleusinae non sunt his dissimilia. Nam sicut ibi Osiris puer planctu matris inquiritur; ita hic ad incestum patrui matrimonium rapta Proserpina: quam quia facibus ex Aetnae uertice accensis quaesisse in Sicilia Ceres dicitur, idcirco sacra eius ardentium taedarum iactatione celebrantur. Apud Lampsacum Priapo litabilis uictima est asellus: cuius sacrificii ratio in Fastis haec redditur: Cum dii omnes ad festum matris magnae conuenissent, epulisque satiati noctem lusibus ducerent, quieuisse humi Vestam, somnumque cepisse: ibi Priapum somno eius ac pudicitiae insidiatum; sed illam intempestiuo clamore aselli, quo Silenus uehebatur excitatam, libidinem uero insidiatoris esse deceptam; hac de causa Lampsacenos asellum Priapo, quasi in ultionem, mactare consueuisse; apud Romanos uero eumdem Vestalibus sacris in honorem pudicitiae conseruatae panibus coronari. Quid turpius? quid flagitiosius? quam si Vesta beneficio asini uirgo est? At poeta fabulam finxit. Num ergo illud est uerius, quod referunt ii, qui Fainoumena conscripserunt, cum de duabus Cancri stellis loquuntur, quas Graeci g-onous uocant? asellos fuisse, qui Liberum patrem transuexerint, cum amnem transire non posset; quorum alteri hoc praemium dederit, ut humana uoce loqueretur: itaque inter eum, Priapumque ortum esse certamen de obscoeni magnitudine; Priapum uictum et iratum, interemisse uictorem. Hoc uero multo magis ineptum est; sed poetis licet quidquid uelint: non excutio tam deforme mysterium, nec Priapum denudo, ne quid appareat risu dignum. Finxerunt haec sane poetae; sed necesse est alicuius maioris turpitudinis tegendae gratia ficta sint. Quae sit ergo quaeramus. At ea profecto manifesta est. Nam sicut Lunae taurus mactatur, quia similiter habet cornua, et "Placat equo Persis radiis Hyperiona cinctum, Ne detur celeri uictima tarda Deo." Ita in hoc quia magnitudo membri uirilis enormis est, non potuit ei monstro aptior uictima reperiri, quam quae ipsum, cui mactatur, posset imitari. Apud Lindum, quod est oppidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a caeteris longe diuersus est ritus: siquidem non g-euphehmia (ut Graeci appellant), sed maledictis, et execratione celebrantur; eaque pro uiolatis habent, si quando inter solemnes ritus uel imprudenti alicui exciderit bonum uerbum. Cuius rei haec ratio redditur, si tamen ulla esse in rebus uanissimis potest: Hercules, cum eo delatus esset, famemque pateretur, aratorem quemdam aspexit operantem, ab eoque petere coepit, ut sibi unum bouem uenderet. Enimuero ille negauit fieri posse, quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuuencis niteretur. Hercules, solita uiolentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. At ille infelix, cum boues suos mactari uideret, iniuriam suam maledictis ultus est. Quod homini eleganti et urbano gratissimum fuit. Nam dum comitibus suis epulas apparat, dumque alienos boues deuorat, illum sibi amarissime conuiciantem, cum risu et cachinnis audiebat. Sed postquam Herculi diuinos honores ob admirationem uirtutis deferri placuit, a ciuibus ei ara posita est, quam de facto bouuzugon nominauit, ad quam duo iuncti boues immolarentur, sicut illi quos abstulerat aratori; eumque ipsum sibi constituit sacerdotem, ac praecepit, ut iisdem maledictis semper in celebrandis sacrificiis uteretur, quod negaret se unquam epulatum esse iucundius. Haec iam non sacra sunt, sed sacrilegia, in quibus id sanctum dicitur, quod in aliis, si fiat, etiam seuerissime uindicatur. Ipsius autem Cretici Iouis sacra quid aliud quam quomodo sit aut subtractus patri, aut nutritus ostendunt? Capella est Amaltheae nymphae, quae uberibus suis aluit infantem; de qua Germanicus Caesar in Arataeo carmine sic ait: "- - - Illa putatur Nutrix esse Iouis; si uere Iuppiter infans Ubera Cretaeae mulsit fidissima caprae, Sidere quae claro gratum testatur alumnum." Huius capellae corio usum esse pro scuto Iouem contra Titanas dimicantem Musaeus auctor est: unde a poetis aiigiuoco� nominatur. Ita quidquid est gestum in abscondendo puero, id ipsum per imaginem geritur in sacris. Sed et matris eius mysterium idem continet, quod Ouidius exponit {in Fastis, lib. IV, v. 207} : "Ardua iamdudum resonat tinnitibus Ide; Tutus ut infanti uagiat ore puer. Pars clypeos sudibus, galeas pars tundit inanes: Hoc Curetes habent, hoc Corybantes opus. Res latuit, priscique manent imitamina facti; Aera deae comites raucaque terga mouent, Cymbala pro galeis, pro scutis tympana pulsant: Tibia dat Phrygios, ut dedit ante, modos". Hanc totam opinionem, quasi a poetis fictam, Salustius respuit, uoluitque ingeniose interpretari, cur altores Iouis dicantur Curetes fuisse; et sic ait: Quia principes intelligendi diuini fuerunt, uetustatem ut caetera in maius componentem, altores Iouis celebrauisse. Quantum errauerit homo eruditus, iam res ipsa declarat. Si enim princeps est Iupiter, et deorum et religionum; si ante illum dii nulli colebantur uulgo, quia nondum nati fuerant, qui coluntur; apparet Curetes ex diuerso principes fuisse diuini non intelligendi, per quos error omnis inductus est, et Dei ueri memoria sublata. Ex ipsis itaque mysteriis et ceremoniis intelligere debuerunt, hominibus se mortuis supplicare. Non igitur exigo, ut aliquis poetarum fictionibus credat. Qui hos mentiri putat, Pontificum ipsorum scripta consideret, et quidquid est litterarum ad sacra pertinentium reuoluat: plura fortasse, quam nos afferimus, inueniet, ex quibus intelligat, inania inepta, commentitia esse omnia, quae pro sanctis habentur. Si quis autem, percepta sapientia, deposuerit errorem, profecto ridebit ineptias hominum pene dementium; illos dico, qui uel inhonesto saltatu tripudiant, uel qui nudi, uncti, coronati, personati, aut luto obliti currunt. Quid de scutis iam uetustate putridis dicam? quae cum portant, deos ipsos se gestare humeris suis arbitrantur. Nam Furius Bibaculus inter praecipua pietatis exempla numeratur, qui cum praetor esset, tamen lictoribus praeeuntibus, ancile portauit, cum haberet, magistratus beneficio, muneris eius uacationem. Non ergo ille Furius, sed plane furiosus fuit, qui praeturam hoc ministerio se putauit ornare. Merito igitur, cum haec a uiris non imperitis ac rudibus fiant, Lucretius exclamat: "O stultas hominum mentes, o pectora caeca! Qualibus in tenebris uitae, quantisque periclis Degitur hoc aeui, quodcumque est!" Quis haec ludibria non rideat, qui habeat aliquid sanitatis? cum uideat homines uelut mente captos ea serio facere, quae si quis faciat in lusu, nimis lasciuus et ineptus esse uideatur.

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
