Latin
Book 1
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.24
Not analysed yet
[1,22] CAPUT XXII. Harum uanitatum apud Romanos auctor et constitutor Sabinus ille rex fuit, qui maxime animos hominum rudes atque imperitos nouis superstitionibus implicauit: quod ut faceret aliqua cum auctoritate, simulauit cum dea Egeria nocturnos se habere congressus. Erat quaedam spelunca peropaca in nemore Aricino, unde riuus perenni fonte manabat; huc, remotis arbitris, se inferre consueuerat, ut mentiri posset, monitu deae coniugis ea sacra populo se tradere quae acceptissima diis essent: uidelicet astutiam Minois uoluit imitari: qui se in antrum Iouis recondebat, et ibi diu moratus, leges tamquam sibi a Ioue traditas afferebat, ut homines ad parendum non modo imperio, sed etiam religione constringeret. Nec difficile sane fuit persuadere pastoribus. Itaque pontifices, flamines, salios, augures creauit, deos per familias descripsit. Sic noui populi feroces animos mitigauit, et ad studia pacis a rebus bellicis auocauit. Sed cum alios falleret, seipsum tamen non fefellit; nam post annos plurimos, Cornelio et Bebio coss. ,in agro scribae Petilii sub ianiculo arcae duae lapideae sunt repertae a fossoribus, quarum in altera corpus Numae fuit, in altera septem latini libri de iure pontificio, item graeci totidem de disciplina sapientiae scripti, quibus religiones, non eas modo, quas ipse instituerat, sed omnes praeterea dissoluit. Qua re ad senatum delata, decretum est, ut hi libri abolerentur: ita eos Q- Petilius Praetor urbanus in concione populi concremauit, insipienter id quidem. Quid enim profuit, libros esse combustos? cum hoc ipsum, quod sunt ideo combusti, quia religionibus derogabant, memoriae sit traditum? Nemo ergo tunc in senatu non stultissimus. Potuerunt enim et libri aboleri, et res tamen in memoriam non exire. Ita dum uolunt etiam posteris approbare quanta pietate defenderint religiones, auctoritatem religionum ipsarum testando minuerunt. Sed ut Pompilius apud Romanos institutor ineptarum religionum fuit: sic ante Pompilium Faunus in Latio, quin et Saturno auo nefaria sacra constituit, et Picum patrem inter deos honorauit, et sororem suam Fatuam Faunam, eamdemque coniugem consecrauit; quam Gabius Bassus Fatuam nominatam tradit, quod mulieribus fata canere consueuisset, ut Faunus uiris. Eamdem Varro scribit tantae pudicitiae fuisse, ut nemo eam, quoad uixerit, praeter uirum suum mas uiderit, nec nomen eius audierit. Idcirco illi mulieres in operto sacrificant, et bonam deam nominant. Et Sextus Clodius in eo libro, quem graece scripsit, refert Fauni hanc uxorem fuisse, quae quia contra morem decusque regium clam uini ollam ebiberat, et ebria facta erat, uirgis myrteis a uiro usque ad mortem caesa. Postea uero cum eum facti sui poeniteret, et desiderium eius ferre non posset, diuinum illi honorem detulisse; idcirco in sacris eius obuolutam uini amphoram poni. Reliquit ergo posteris Faunus quoque non parum erroris, quem tamen prudentes quique perspiciunt. Nam Lucilius eorum stultitiam, qui simulacra deos putant esse, deridet his uersibus: "Terricolas Lamias Fauni, quas Pompiliique Instituere Numae, tremit has; hic omnia ponit. Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena Viuere, et esse homines: sic isti omnia ficta Vera putant; credunt signis cor inesse in ahenis. Pergula pictorum; ueri nihil: omnia ficta." Poeta quidem stultos homines infantibus comparauit. At ego multo imprudentiores esse dico. Illi enim simulacra homines putant esse, hi deos. Illos aetas facit putare quod non est, hos stultitia. Illi utique breui desinunt falli, horum uanitas et durat, et semper crescit. Sacra Liberi Patris primus Orpheus induxit in Graeciam, primusque celebrauit in monte Boeotiae Thebis, ubi Liber natus est, proximo, qui cum frequenter citharae cantu personaret, Citeron appellatus est. Ea sacra etiamnunc Orphica nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus, et carptus est, et fuit per eadem fere tempora, quibus Faunus. Sed quis aetate praecesserit, dubitari potest: siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnauerunt; item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante, Orpheus cum Argonautis ad Iliensium littus accessit. Procedamus igitur ulterius, et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit. Didymus in libris g-exehgehseohs g-Pindarikehs ait, Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse, ac ritus nouos sacrorumque pompas introduxisse. Huius duas fuisse filias, Amalthaeam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierunt. Unde poetica illa fabula originem sumpsit, aduolasse apes, atque os pueri melle complesse. Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupantur. Historia uero sacra testatur ipsum Iouem, postquam rerum potitus est, in tantam insolentiam uenisse, ut ipse sibi fana multis in locis constitueret. Nam cum terras circuiret, ut in quamcumque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat, et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ita posset amicitiae et foederis memoria conseruari. Sic constituta sunt templa Ioui Atabyrio, Ioui Labrandio. Atabyrius enim et Labrandius hospites eius, atque adiutores in bello fuerunt. Item Ioui Laprio, Ioui Molioni, Ioui Casio, et quae sunt in eumdem modum. Quod ille astutissime excogitauit, ut et sibi honorem diuinum, et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione coniunctum. Gaudebant ergo illi, et hinc imperio eius libenter obsequebantur, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. Simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen imposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret, augeret, ornaret. Hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iupiter seminauit, et exemplum caeteris ad imitandum dedit. Siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit; siue ab ipso quoque Ioue, ut Euhemerus; de tempore tamen constat quando dii coli coeperint. Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem nepotem. Et idcirco fieri potest, uel ut ante, uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit, id est alumni sui matrem; et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniux, et patrem Saturnum: et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.