# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.25-26

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, 1.1.25 to 1.1.26. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.25

[1,23] CAPUT XXIII. Nunc quoniam uanarum superstitionum originem deprehendimus, superest ut etiam tempora colligamus, per quae fuerint illi quorum memoria colitur. Theophilus in libro de Temporibus ad Autolicum scripto ait, in historia sua Thallum dicere, quod Belus, quem Babylonii et Assyrii colunt, antiquior troiano bello fuisse inuenitur trecentis uiginti duobus annis: Belum autem Saturno aequalem fuisse, et utrumque uno tempore adoleuisse. Quod adeo uerum est, ut ratione ipsa colligi possit. Nam et Agamemnon, qui gessit bellum Troicum, Iouis abnepos fuit, et Achilles Aiaxque pronepotes, et Ulysses eodem gradu proximus fuit; Priamus quidem longa serie. Sed auctores quidam tradunt, Dardanum et Iasium Coriti filios fuisse, non Iouis. Nec enim, si ita fuisset, ad usus impudicos Ganymedem pronepotem suum habere potuisset. Itaque parentibus illorum, quos supra nominaui, si congruentes annos diuidas, numerus consentiet. Ab excidio autem Troianae urbis colliguntur anni MCCCCLXX. Ex hac temporum ratione manifestum est, ante annos non amplius quam MDCCC natum esse Saturnum, qui et sator omnium deorum fuit. Non ergo isti glorientur sacrorum uetustate, quorum et origo, et ratio, et tempora deprehensa sunt. Restant adhuc aliqua, quae ad arguendas religiones falsas plurimum ualent. Sed iam finem facere libro decreui, ne modum excedat. Ea enim plenius sunt exequenda, ut omnibus refutatis, quae ueritati uidentur obstare, homines, qui bonorum ignorantia uagantur incerti, ad religionem ueram possimus imbuere. Primus autem sapientiae gradus est, falsa intelligere; secundus, uera cognoscere. Ergo apud quem haec prima institutio nostra profecerit, qua falsa deteximus, excitabitur ad ueri cognitionem, qua nulla est homini iucundior uoluptas; et erit iam sapientia coelestis disciplinae dignus, qui ad cognoscenda caetera libens ac paratus accesserit. Lactantius Christian Latin The Latin Library The Classics Page

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
