# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.4

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.4

[1,2] CAPUT II. Suscepto igitur illustrandae ueritatis officio, non putaui adeo necessarium ab illa quaestione principium sumere, quae uidetur prima esse natura: sitne prouidentia, quae rebus omnibus consulat; an fortuitu uel facta sint omnia uel regantur. Cuius sententiae auctor est Democritus, confirmator Epicurus. Sed et antea Protagoras, qui deos in dubium uocauit; et postea Diagoras, qui exclusit; et alii nonnulli qui non putauerunt deos esse; quid aliud effecerunt, nisi ut nulla esse prouidentia putaretur? quos tamen et caeteri philosophi, ac maxime Stoici acerrime retuderunt, docentes, nec fieri mundum sine diuina ratione potuisse, nec constare, nisi summa ratione regeretur. Sed et M- Tullius, quamuis Academicae disciplinae defensor esset, de prouidentia gubernatrice rerum et multa et saepe disseruit, Stoicorum argumenta confirmans, et noua ipse afferens plurima: quod facit tum in omnibus philosophiae suae libris, tum maxime in iis qui sunt de Natura deorum. Nec difficile sane fuit paucorum hominum praue sentientium redarguere mendacia testimonio populorum atque gentium in hac una re non dissidentium. Nemo est enim tam rudis, tam feris moribus, qui oculos suos in coelum tollens, tametsi nesciat cuius Dei prouidentia regatur hoc omne quod cernitur, non aliquam tamen esse intelligat ex ipsa rerum magnitudine, motu, dispositione, constantia, utilitate, pulchritudine, temperatione: nec posse fieri quin id, quod mirabili ratione constat, consilio maiori aliquo sit instructum. Et nobis utique facillimum est exequi hanc partem quamlibet copiose. Sed quia multum inter philosophos agitata res est, et prouidentiam tollentibus satis responsum uidetur ab hominibus argutis et eloquentibus, et de solertia diuinae prouidentiae per totum hoc opus, quod suscepimus, sparsim dicere necesse est; omittamus in praesenti hanc quaestionem, quae cum caeteris sic cohaeret, ut nihil a nobis disseri posse uideatur, ut non simul de prouidentia disseratur.

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
