# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.5

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.5

[1,3] CAPUT III. Sit ergo nostri operis exordium quaestio illa consequens ac secunda: utrum potestate unius Dei mundus regatur, anne multorum? Nemo est qui quidem sapiat, rationemque secum putet, non unum esse intelligat, qui et condiderit omnia, et eadem, qua condidit, uirtute moderetur. Quid enim multis opus est ad mundi regimen sustinendum? nisi forte arbitremur, si plures sint, minus habere singulos neruorum atque uirium. Quod quidem faciunt ii, qui multos esse uolunt; quia necesse est imbecilles esse: siquidem singuli, sine auxilio reliquorum, tantae molis gubernaculum sustinere non possent. Deus autem, qui est aeterna mens, ex omni utique parte perfectae consummataeque uirtutis est. Quod si uerum est, unus sit necesse est. Potestas enim, uel uirtus absoluta, relinet suam propriam firmitatem. Id autem solidum existimandum est, cui nihil decedere; id perfectum, cui nihil possit accedere. Quis dubitet potentissimum esse regem, qui totius orbis habeat imperium? neque immerito: cum illius sint, quae ubique sunt omnia; cum ad eum solum omnes undique copiae congerantur. At si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uirium singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat. Eodem etiam modo dii, si plures sint, minus ualebunt, aliis tantumdem in se habentibus. Virtutis autem perfectior natura potest esse in eo, in quo totum est, quam in eo, in quo pars exigua de toto est. Deus uero, si perfectus est (quia perfectus est) ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia. Deorum igitur uirtutes ac potestates infirmiores sint necesse est: quia tantum singulis deerit quantum in caeteris fuerit; ita quanto plures, tanto minores erunt. Quid, quod summa illa rerum potestas ac diuina uis ne semel quidem diuidi potest? Quidquid enim capit diuisionem, et interitum capiat necesse est. Si autem interitus procul est a Deo, quia incorruptibilis est et aeternus, consequens est ut diuidi potestas diuina non possit. Deus ergo unus est, si nihil esse aliud potest, quod tantumdem capiat potestatis; et ii tamen, qui multos esse arbitrantur, officia inter se dicunt esse partitos: de quibus omnibus suo loco disputabimus. Illud interim, quod ad praesentem locum pertinet, teneo. Si partiti sunt inter se officia, eodem reuoluitur res, ut ex iis quilibet sufficere, omnibus nequeat. Perfectus igitur iam non erit, qui, cessantibus caeteris, non potest omnia gubernare. Ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta uirtute magis opus sit, quam imbecillitate multorum. Qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur. Nec enim quanta sit uis potestasque diuinae maiestatis intelligit, si existimat singularem Deum, qui facere mundum potuit, eumdem regere non posse quem fecit. At si concipiat animo, quanta sit diuini huius operis immensitas cum antea nihil esset, tamen uirtute atque consilio Dei ex nihilo esse conflatam; quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit: iam intelliget, multo facilius esse ab uno regi, quod est ab uno constitutum. Dicat fortasse aliquis, ne fabricari quidem tam immensum opus mundi, nisi a pluribus potuisse: quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis, potestatis, uirtutis, maiestatisque posuerit, id totum in unum confero, et in uno esse dico; ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest. Qua in re quoniam et sensu deficimus et uerbis; quia neque tantae intelligentiae lucem pectus humanum, neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis: idipsum intelligere nos oportet ac dicere. Video rursus quid e contrario dici possit: tales esse illos plures, qualem nos uolumus unum. At hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non ualebit, occurrentibus sibi postestatibus caeterorum. Necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat, aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat. Non uident, qui deos multos esse credunt, fieri posse ut aliqui diuersum uelint; ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur: sicut Homerus bellantes inter se deos finxit; cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent. Unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. Nisi enim singularum partium potestas ad unam prouidentiam referatur, non poterit summa ipsa constare; unoquoque nihil curante amplius, quam quod ad eum proprie pertinet: sicut ne res quidem militaris, nisi unum habeat ducem atque rectorem. Quod si in uno exercitu tot fuerint imperatores, quot legiones, quot cohortes, quot cunei, quot alae, primum nec instrui poterit acies, unoquoque periculum recusante; nec regi facile, aut temperari, quod suis propriis consiliis utantur omnes, quorum diuersitate plus noceant, quam prosint: sic in hoc rerum naturae imperio, nisi unus fuerit, ad quem totius summae cura referatur, uniuersa soluentur et corruent. Dicere autem, multorum arbitrio regi mundum, tale est, quale si quis affirmet in uno corpore multas esse mentes: quoniam multa et uaria sunt ministeria membrorum; ut singulos corporis sensus singulae mentes regere credantur, item multi affectus, quibus commoueri solemus uel ad iram, uel ad cupiditatem, uel ad laetitiam, uel ad metum, uel ad miserationem; ut in his omnibus totidem mentes putentur operari: quod si quis profecto dicat, ne ipsam quidem, quae una est, habere uideatur. Quod si in uno corpore tantarum rerum gubernationem mens una possidet, et uniuersis simul intenta est; cur aliquis existimet mundum non posse ab uno regi, a pluribus posse? Quod quia intelligunt isti assertores deorum, ita eos praeesse singulis rebus ac partibus dicunt, ut tamen unus sit rector eximius. Iam ergo caeteri dii non erunt sed satellites ac ministri, quos ille unus maximus et polens omnium his officiis praefecerit; et ipsi eius imperio ac nutibus seruient. Si uniuersi pares non sunt, non igitur dii omnes sunt. Nec enim potest hoc idem esse, quod seruit, et quod dominatur. Nam si Deus est nomen summae potestatis, incorruptibilis esse debet, perfectus, impassibilis, nulli rei subiectus. Ergo dii non sunt, quos parere uni maximo Deo necessitas cogit. Sed quia non frustra falluntur ii qui hoc ita putant, causam huius erroris paulo post aperiemus. Nunc unitatem diuinae potestatis testimoniis comprobemus.

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
