Latin
1.1.6 to 1.1.7
Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.6-7
Not analysed yet
[1,4] CAPUT IV. Prophetae, qui fuerunt admodum multi, unum Deum praedicant, unum loquuntur: quippe qui unius Dei spiritu pleni, quae futura essent, pari et consona uoce praedixerunt. At enim ueritatis expertes non putant his esse credendum. Illas enim non diuinas, sed humanas uoces fuisse aiunt. Videlicet quia de uno Deo praeconium faciunt, aut insani, aut fallaces fuerunt. At quin impleta esse implerique quotidie illorum uaticinia uidemus; et in unam sententiam congruens diuinatio docet non fuisse furiosos. Quis enim mentis emotae, non modo futura praecinere, sed etiam cohaerentia loqui possit? Num ergo fallaces erant, qui talia loquebantur? quid ab his tam longe alienum quam ratio fallendi, cum caeteros ab omni fraude cohiberent? Idcirco enim a Deo mittebantur, ut et praecones essent maiestatis eius, et correctores prauitatis humanae. Praeterea uoluntas fingendi ac mentiendi eorum est qui opes appetunt, qui lucra desiderant; quae res procul ab illis sanctis uiris abfuit. Ita enim delegato sibi officio functi sunt, ut, derelictis omnibus ad tutelam uitae necessariis, non modo in futurum, sed ne in diem quidem laborarent, contenti extemporali cibo, quem Deus subministrasset: et hi non modo quaestum nullum habuerunt, sed etiam cruciatus atque mortem. Amara sunt enim uitiosis ac male uiuentibus praecepta iustitiae. Itaque ii, quorum peccata et arguebantur et prohibebantur, excruciatos eos acerbissime necauerunt. Ergo a quibus abfuit studium lucri, abfuit etiam uoluntas et causa fallendi. Quid, quod aliqui eorum principes aut etiam reges fuerunt, in quos cadere non posset suspicio cupiditatis ac fraudis, et tamen praeconium Dei singularis eadem, qua caeteri, diuinatione fecerunt? [1,5] CAPUT V. Sed omittamus sane testimonia prophetarum, ne minus idonea probatio uideatur esse de his, quibus omnino non creditur. Veniamus ad auctores; et eos ipsos ad ueri probationem testes citemus, quibus contra nos uti solent, poetas dico ac philosophus. Ex his unum Deum probemus necesse est: non quod illi habuerint cognitam ueritatem; sed quod ueritatis ipsius tanta uis est, ut nemo possit esse tam caecus, qui non uideat ingerentem se oculis diuinam claritatem. Poetae igitur, quamuis deos carminibus ornauerint, et eorum res gestas amplificauerint summis laudibus, saepissime tamen confitentur spiritu uel mente una contineri regique omnia. Orpheus, qui est uetustissimus poetarum, et aequalis ipsorum deorum (siquidem traditur inter Argonautas cum Tyndaridis et Hercule nauigasse), Deum uerum et magnum, g-prohtogonon, id est primogenitum, appellat; quod ante ipsum nihil sit genitum, sed ab ipso sint cuncta generata: eumdem etiam faunhta nominat; quod cum adhuc nihil esset, primus ex infinito apparuerit et extiterit. Cuius originem atque naturam quia concipere animo non poterat, ex aere immenso natum esse dixit: g-Prohtogono� g-phaetohn g-peri g-mehkeos g-eheros g-huios. Aliud enim amplius quod diceret non habebat. Hunc ait esse omnium deorum parentem, quorum causa coelum condiderit, liberisque prospexerit ut haberent habitaculum, sedemque communem: g-ektisen g-athanatois g-domon g-aphthiton. Natura igitur et ratione ducente, intellexit esse praestantissimam potestatem coeli ac terrae conditricem. Non poterat enim dicere Iouem esse principem rerum, qui erat Saturno genitus; neque Saturnum ipsum, qui coelo natus ferebatur: coelum autem tamquam Deum primum constituere non audebat, quod uidebat elementum esse mundi, quod ipsum eguerit auctore. Haec eum ratio perduxit ad illum Deum primogenitum, cui assignat et tribuit principatum. Homerus nihil nobis dare potuit, quod pertineat ad ueritatem, qui humana potius quam diuina conscripsit. Potuit Hesiodus, qui deorum generationem unius libri opere complexus est. Sed tamen nihil dedit, non a Deo conditore sumens exordium, sed a chao, quod est rudis inordinataeque materiae confusa congeries: cum explanare ante debuerit, chaos ipsum unde, quando, quomodo esse, aut constare coepisset. Nimirum sicut ab aliquo artifice disposita, ordinata, effecta sunt omnia: sic ipsam materiam fictam esse ab aliquo necesse est. Quis igitur hanc, nisi Deus, fecit, cuius potestati subiacent omnia? sed refugit hoc ille dum horret incognitam, ueritatem. Non enim Musarum instinctu, sicut uideri uolebat, in Helicone carmen illud effudit; sed meditatus uenerat et paratus. Nostrorum primus Maro non longe fuit a ueritate; cuius de summo Deo, quem mentem ac spiritum nominauit, haec uerba sunt: "Principio coelum, ac terras, camposque liquentes, Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra, Spiritus intus alit; totamque infusa per artus Meus agitat molem, et magno se corpore miscet." Ac ne quis forte ignoret quisnam esset ille spiritus, qui tantum haberet potestatis, declarauit alio loco, dicens: "Deum namque ire per omnes Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum. Hinc pecudes, armenta, uiros, genus omne ferarum, Quemque sibi tenues nascentem arcessere uitas." Ouidius quoque in principio praeclari operis, sine ulla nominis dissimulatione, a Deo, quem fabricatorem mundi, quem rerum opificem uocat, mundum fatetur instructum. Quod si uel Orpheus, uel hi nostri, quae natura ducente senserunt, in perpetuum defendissent, eamdem quam nos sequimur, doctrinam comprehensa ueritate tenuissent. Sed hactenus de poetis. Ad philosophos ueniamus, quorum grauior est auctoritas, certiusque iudicium; quia non rebus commentitiis, sed inuestigandae ueritati studuisse creduntur. Thales Milesius, qui unus e septem sapientium numero fuit, quique primus omnium quaesisse de causis naturalibus traditur, aquam esse dixit, ex qua nata sint omnia; Deum autem esse mentem, quae ex aqua cuncta formauerit. Ita materiam rerum posuit in humore; principium causamque nascendi constituit in Deo. Pythagoras ita definiuit quid esset Deus: «Animus, qui per uniuersas mundi partes, omnemque naturam commeans atque diffusus; ex quo omnia, quae nascuntur animalia, uitam capiunt.» Anaxagoras Deum esse dixit infinitam mentem, quae per seipsam moueatur, Antisthenes multos quidem esse populares deos, unum tamen naturalem, summae totius artificem. Cleanthes et Anaximenes aethera dicunt esse summum Deum; cui opinioni poeta noster assensit: "Tum pater omnipotens foecundis imbribus aether Coniugis in gremium laetae descendit, et omnes Magnus alit magno permixtus corpore foetus." Chrysippus naturalem uim diuina ratione praeditam, interdum diuinam necessitatem Deum nuncupat. Item Zeno diuinam naturalemque legem. Horum omnium sententia, quamuis sit incerta, eodem tamen spectat, ut prouidentiam unam esse consentiant. Siue enim natura, siue aether, siue ratio, siue mens, siue fatalis necessitas, siue diuina lex, siue quid aliud dixeris; idem est, quod a nobis dicitur Deus. Nec obstat appellationum diuersitas, cum ipsa significatione ad unum omnia reuoluantur. Aristoteles, quamuis secum ipse dissideat, ac repugnantia sibi et dicat et sentiat, in summum tamen unam mentem mundo praeesse testatur. Plato, qui omnium sapientissimus iudicatur, monarchiam plane aperteque defendit; nec aethera, aut rationem, aut naturam, sed, ut est, Deum nominat; ab eo mundum hunc perfectum atque mirabilem esse fabricatum. Quem Cicero secutus atque imitatus in plurimis, Deum frequenter confitetur, ac supremum uocat in iis libris, quos de Legibus scripsit; ab eoque regi mundum argumentatur, cum disputat de Natura deorum, hoc modo: «Nihil est praestantius Deo; ab eo igitur mundum regi necesse est. Nulli igitur est naturae obediens aut subiectus Deus; omnem ergo regit ipse naturam.» Quid autem sit Deus, in Consolatione definit: «Nec uero Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni concretione mortali, omnia sentiens ac mouens.» Annaeus quoque Seneca, qui ex Romanis uel acerrimus Stoicus fuit, quam saepe summum Deum merita laude prosequitur! Nam cum de immatura morte dissereret: «Non intelligis, inquit, auctoritatem ac maiestatem iudicis tui, rectorem orbis terrarum, coelique et deorum omnium Deum, a quo ista numina, quae singula adoramus, et colimus, suspensa sunt.» Item in Exhortationibus: «Hic, cum prima fundamenta molis pulcherrimae iaceret, et hoc ordiretur, quo neque maius quidquam nouit natura, nec melius; ut omnia sub ducibus suis irent, quamuis ipse per totum se corpus intenderat, tamen ministros regni sui deos genuit.» Et quam multa alia de Deo nostris similia locutus est: quae nunc differo, quod aliis locis opportuniora sunt. Nunc satis est demonstrare, summo ingenio uiros attigisse ueritatem, ac pene tenuisse; nisi eos retrorsum infatuata prauis opinionibus consuetudo rapuisset, qua et deos alios esse opinabantur, et ea, quae in usum hominis Deus fecit, tamquam sensu praedita essent, pro diis habenda, et colenda credebant.