# Divinarum Institutionum Libri VII 1.1.8

Lactantius, Divinarum Institutionum Libri VII, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum-libri-vii/1.1.8

[1,6] CAPUT VI. Nunc ad diuina testimonia transeamus: sed prius unum proferam, quod est simile diuino, et ob nimiam uetustatem, et quod is, quem nominabo, ex hominibus in deos relatus est. Apud Ciceronem C- Cotta pontifex disputans contra Stoicos de religionibus, et de uarietate opinionum, quae solent esse de diis, ut more academicorum omnia faceret incerta, quinque fuisse Mercurios ait; et enumeratis per ordinem quatuor, quintum fuisse eum, a quo occisus sit Argus, ob eamque causam in Aegyptum profugisse, atque Aegyptiis leges ac litteras tradidisse. Hunc Aegyptii Thoyth appellant, a quo apud eos primus anni sui mensis, id est september, nomen accepit. Idem oppidum condidit, quod etiam nunc Graece uocatur g-Ermopolis et Phenatae colunt eum religiose. Qui tametsi homo, fuit tamen antiquissimus, et instructissimus omni genere doctrinae: adeo ut ei multarum rerum et artium scientia Trismegisto cognomen imponeret. Hic scripsit libros, et quidem multos, ad cognitionem diuinarum rerum pertinentes, in quibus maiestatem summi ac singularis Dei asserit, iisdemque nominibus appellat, quibus nos, Deum et patrem. Ac ne quis nomen eius requireret, g-anohnumon esse dixit; eo quod nominis proprietate non egeat, ob ipsam scilicet unitatem. Ipsius haec uerba sunt: g-Ho g-de g-theos g-eis, g-ho g-de g-eis g-onomatos g-ou g-prosdeeitai, g-esti g-gar g-ho g-hohn g-anohnumos. Deo igitur nomen non est, quia solus est; nec opus est proprio uocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unamquamque personam sua nota et appellatione designes. Deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est Deus. Superest de responsis carminibusque sacris testimonia, quae sunt multo certiora, proferre. Nam fortasse ii, contra quos agimus, nec po�tis putent esse credendum, tamquam uana fingentibus; nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint. M- Varro, quo nemo umquam doctior, ne apud graecos quidem nedum apud latinos uixit, in libris rerum diuinarum, quos ad C- Caesarem pontificem maximum scripsit, cum de quindecim uiris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae; sed appellari uno nomine Sibyllinos quod omnes foeminae uates Sibyllae, sint a ueteribus nuncupatae, uel ab unius Delphidis nomine, uel a consiliis deorum enuntiandis. g-sious enim deos, non g-theous, et consilium non g-boulehn, sed g-bulehn appellabant Aeolico genere sermonis: itaque Sibyllam dictam esse quasi g-siobolehn; caeterum Sibyllas decem numero fuisse; easque omnes enumerauit sub auctoribus, qui de singulis scriptitauerint: primam fuisse de Persis, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri Macedonis scripsit: secundam Lybissam, cuius meminit Euripides in Lamiae prologo: tertiam Delphida, de qua Chrysippus loquitur in eo libro, quem de diuinatione composuit: quartam Cimmeriam in Italia, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominat: quintam Erythraeam, quam Apollodorus Erythraeus affirmat suam fuisse ciuem, eamque Graiis Ilium petentibus uaticinatam, et perituram esse Troiam, et Homerum mendacia scripturum: sextam Samiam de qua scribit Eratosthenes in antiquis annalibus Samiorum repeisse se scriptum: septimam Cumanam nomine Amaltheam, quae ab aliis Demophile uel Herophile nominatur; eamque nouem libros attulisse ad regem Tarquinium Priscum, ac pro eis trecentos Philippeos postulasse; regemque aspernatum pretii magnitudinem, derisisse mulieris insaniam: illam in conspectu Regis tres combussisse, ac pro reliquis idem pretium postulasse: Tarquinium multo magis mulierem insanire putasse. Quae denuo tribus aliis exustis, cum in eodem pretio perseueraret, motum esse regem, ac residuos trecentis aureis emisse: quorum postea numerus sit auctus, Capitolio refecto, quod ex omnibus ciuitatibus et Italicis, et Graecis, et praecipue Erythraeis coacti, allatique sunt Romam, cuiuscumque Sibyllae nomine fuerint: octauam Hellespontiam in agro Troiano natam; uico Marpesso, circa oppidum Gergithium; quam scribit Heraclides Ponticus Solonis et Cyri fuisse temporibus: nonam Phrygiam, quae uaticinata sit Ancyrae: decimam Tiburtem, nomine Albuneam, quae Tiburi colitur ut dea, iuxta ripas amnis Anienis, cuius in gurgite simulacrum eius inuentum esse dicitur, tenens in manu librum: cuius sortes Senatus in Capitolium transtulerit. Harum omnium Sibyllarum carmina et feruntur et habentur, praeterquam Cumaeae, cuius libri a Romanis occuluntur, nec eos ab ullo, nisi a quindecim uiris inspici fas habent. Et sunt singularum singuli libri: qui quia Sibyllae nomine inscribuntur, unius esse creduntur; suntque confusi, nec discerni ac suum cuique assignari potest: nisi Eruthraeae, quae et nomen suum uerum carmini inseruit, et Erythraeam se nominatum iri praelocuta est, cum esset orta Babylone: sed et nos confuse Sibyllam dicemus, sicubi testimoniis earum fuerit abutendum. Omnes igitur hae Sibyllae unum Deum praedicant; maxime tamen Erythraea, quae celebrior inter caeteras ac nobilior habetur: siquidem Fenestella, diligentissimus Scriptor de quindecim uiris dicens, ait, restituto Capitolio, retulisse ad Senatum C- Curionem Cos- ut legati Erythras mitterentur, qui carmina Sibyllae conquisita Romam deportarent; itaque missos esse P- Gabinium, M- Otacilium, L- Valerium, qui descriptos a priuatis uersus circa mille Romam deportarunt. Idem supra ostendimus dixisse Varronem. In iis ergo uersibus, quos legati Romam attulerunt, de uno Deo haec sunt testimonia: "g-Eis g-theos g-hos g-monos g-estin g-hupermegethehs, g-agenehtos". Hunc esse solum Deum summum, qui coelum fecerit, luminibusque distinxerit. "g-Alle g-theos g-monos g-eis, g-panupertatos, g-hos g-pepoiehken g-Ouranon g-ehelion g-te g-kai g-asteras, g-ehde g-selehnehn, g-Karpophoron g-gaian g-te, g-kai g-hudatos g-oidmata g-pontou." Qui quoniam solus sit aedificator mundi, et artifex rerum, uel quibus constat, uel quae in eo sunt, solum coli oportere testatur: "g-Auton g-ton g-monon g-onta g-sebesth' g-hehgehtora g-kosmou. g-hos g-monos g-eis g-aiohna g-kai g-ex g-aiohnohs g-etuchtheh." Item alia Sibylla, quaecumque est, cum perferre se ad homines Dei uocem diceret, sic ait: "g-Eis g-monos g-eimi g-theos g-kai g-ouk g-esti g-theos g-allos." Exequerer nunc testimonia caeterarum, nisi et haec sufficerent, et illa opportunioribus locis reseruarem. Sed cum defendamus causam ueritatis apud eos, qui aberrantes a ueritate falsis religionibus seruiunt, quod genus probationis aduersus eos magis adhibere debemus, quam ut eos deorum suorum testimoniis reuincamus?

---

Lactantius, DIVINARUM INSTITUTIONUM LIBRI VII. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/lactantius.html.
