Latin
Book 1, Chapter 11
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.11.34
Unproofread scanNot analysed yet
hanc historiam et interpretatus est Ennius et secutus. cuius haec uerba sunt :ubi Iuppiter Neptuno imperium dat maris et insulis omnibus et quae secundum mare loca essent omnibus regnaret. uera sunt ergo quae locuntur poetae, sed optentu aliquo specieque uelata.