Latin
Book 1, Chapter 11
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.11.39
Unproofread scanNot analysed yet
uana igitur persuasio est eorum qui nomen Iouis summo deo tribuunt. solent enim quidam errores suos hac excusatione defendere: qui conuicti de uno deo cum id negare non possunt, ipsum se colere adfirmant, uerum hoc sibi placere ut Iuppiter nominetur. quo quid absurdius? Iuppiter enim sine contubernio coniugis filiaeque coli non solet. unde qui sit apparet, nec fas est id nomen eo transferri ubi nec Minerua est ulla nec ulla. quid quod huius nominis proprietas non diuinam uim exprimit. ,--. . 11AE-.