Latin
1.15.27 to 1.15.33
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.15.27-33
Unproofread scanNot analysed yet
et idcirco ait late hocpatere, ut idem de Ioue ceterisque antiquioribus diis intellegamus, quorum memoriam si eadem ratione ueteres consecrauerunt, qua se imaginem nomenque filiae consecraturum esse dicit, ignosci maerentibus potest, credentibus non potest. quis enim tam demens, qui consensu et plaCitO innumerabilium stultorum aperiri caelum mortuis arbitretur aut aliquem quod ipse non habeat dare alteri posse? apud Romanos deus Iulius, quia hoc scele- rato homini placuit Antonio, deus Quirinus, quia hoc pastoribus uisum est, cum alter gemini fratris extiterit, alter patriae parricida. quodsi non consul fuisset Antonius, Gaius Caesar pro suis in rem publicam meritis etiam defuncti hominis honore caruisset, et quidem consilio Pisonis soceri et Lucii Caesaris propinqui, qui uetabant funus ei fieri, et Dolabellae consulis, qui columnam in foro id est tumulum eius euertit ac forum expiauit. nam Romulum desiderio suis fuisse declarat Ennius, apud quem populus amissum regem dolens haec loquitur: o Romule, Romule die, qualem te patriae custodem di genuerunt! tu produxisti nos intra luminis oras, o pater, o genitor, o sanguen dis oriundum. ob hoc desiderium facilius creditum est Iulio Proculo mentienti, qui subornatus a patribus est, ut nuntiaret plebi uidisse se regem humano habitu augustiorem eumque mandasse ad populum, ut sibi delubrum fieret, se deum esse et Quirinum uocari. quo facto et ipsi populo persuasit Romulum ad deos abisse et senatum suspicione caedis regiae liberauit.