# Divinarum Institutionum 1.16.11-17

Lactantius, Divinarum Institutionum, 1.16.11 to 1.16.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.16.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.16.11

et timet ne quis sibi faciat quod ipse Saturno? at isti qui deos adserunt, uideant quomodo respondeant huic argumento quod inferemus: si duo sunt sexus deorum, sequitur concubitus, si coeunt, et domos habeant necesse est; nec enim carent uirtute ac pudore, ut hoc promisce aut in propatulo faciant, sicut muta facere uidemus animalia. si domos habent, consequens est ut et urbes habeant, et quidem auctore Nasone, qui ait: plebs habitat diuersa locis, a fronte potentes caelicolae clarique suos posuere penates. si habent urbes, et agros igitur habebunt. iam quis non uideat quae sequantur? arare illos et colere, quod uictus causa fit: ergo mortales sunt. quod argumentum retrouersus idem ualet. si enim agros non habent, ne urbes quidem, si urbes non (habent), ne domos quidem, si domibus carent, ergo et concubitu, si concubitus ab iis abest, et sexus igitur femininus. in diis autem uidemus et feminas esse: ergo dii non sunt. dissoluat hoc argumentum si quis potest. ita enim res rem sequitur, ut haec ultima necesse sit confiteri. sed ne illud quidem dissoluet aliquis: ex duobus sexibus alter fortior est, alter infirmior; robustiores enim mares sunt, feminae inbecilliores. inbecillitas autem non cadit in deum, ergo nec feminae sexus. huic additur superioris argumenti extrema illa conclusio, ut dii non sint, quoniam in diis et feminae sunt.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
