# Divinarum Institutionum 1.20.18-25

Lactantius, Divinarum Institutionum, 1.20.18 to 1.20.25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.20.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/1.20.18

si ergo uitia consecranda non sunt, in quo tibi adsentior, ne uirtutes quidem. non enim per se sapiunt aut sentiunt neque intra parietes aut aediculas luto factas, sed intra pectus collocandae sunt et interius conprehendendae, ne sint falsae, si extra hominem fuerint collocatae. itaque praeclaram illam legem tuam derideo quam ponis his uerbis: ast olla, propter quae datur homini ascensus in caelum, Mentem Virtutem Pietatem Fidem: earumque laudum delubra sunto. atquin haec separari ab homine non possunt. si enim colenda sunt, in homine ipso sint necesse est. si autem sint extra hominem, quid opus est ea colere quibus careas? uirtus enim colenda est, non imago uirtutis, et colenda est non sacrificio aliquo aut ture aut precatione sollemni, sed uoluntate sola atque proposito. nam quid est aliut colere uirtutem nisi eam conprehendere animo ac tenere? quod unus quisque simulac coepit uelle, consequitur. hic solus uirtutis est cultus: nam religio ac ueneratio nulla alia nisi unius dei tenenda est. quid igitur opus est, o uir sapientissime, superuacuis extructionibus loca occupare quae possint humanis usibus cedere? quid sacerdotes constituere uana et insensibilia culturos? quid immolare uictimas? quid tantos sumptus uel fingendis uel colendis imaginibus inpendere? firmius et incorruptius templum est pectus humanum: hoc potius ornetur, hoc ueris illis numinibus inpleatur. has ergo falsas consecrationes sequitur quod necesse est. qui enim sic uirtutes colunt id est qui umbras et imagines uirtutum consectantur, ea ipsa quae uera sunt tenere non possunt. itaque nulla in quoquam uirtus est, uitiis ubique dominantibus, nulla fides, omnia pro se quoque rapiente, nulla pietas, nec consanguineis nec parentibus parcente auaritia et cupiditate in uenena et in ferrum ruente, nulla pax, nulla concordia, publice bellis saeuientibus, priuatim uero inimicitiis usque ad sanguinem furentibus, nulla pudicitia, libidinibus effrenatis omnem sexum et omnes corporis partes contaminantibus.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
