Latin
1.21.10 to 1.21.19
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.21.10-19
Unproofread scanNot analysed yet
tam barbaros, tam immanes fuisse homines, ut parricidium suum id est taetrum atque exsecrabile humano generi facinus sacrificium uocarent, cum teneras atque innocentes animas, quae maxime est aetas parentibus dulcior, sine ullo respectu pietatis extinguerent immauitatemque omnium bestiarum, quae tamen fetus suos amant, feritate superarent! o dementiam insanabilem! quid illis isti dii facere amplius possent, si essent iratissimi, quam faciunt propitii, cum suos cultores parricidiis inquinant. orbitatibus mactant, humanis sensibus spoliant? quid potest esse his hominibus sancti? aut quid in profanis locis faciant qui inter aras deorum summa scelera committunt? Pescennius Festus in libris historiarum per saturam refert Karthaginienses Saturno humanas hostias solitos immolare et cum uicti essent ab Agathocle rege Siculorum, iratum sibi deum putauisse; itaque ut diligentius piaculum soluerent, ducentos nobilium filios immolasse. tantum religio potuit suadere malorum. quae peperit saepe scelerosa atque inpia facta. cui ergo dementissimi homines illo sacrificio consulebant, cum tantam partem ciuitatis occiderent, quantam fortasse ne Agathocles quidem uictor occiderat? ab isto genere sacrorum non minoris insaniae iudicanda sunt publica illa sacra, quorum alia sunt Matris, in quibus homines suis ipsi uirilibus litant —amputato enim sexu nec uiros se nec feminas faciunt —alia Virtutis, quam eandem Bellonam uocant, in quibus ipsi sacerdotes non alieno, sed suo cruore sacrificant. sectis namque umeris et utraque manu destrictos gladios exerentes currunt ecferuntur insaniunt. optime igitur Quintilianus in Fanatico istud inquit si deus cogit, iratus est. etiamne haec sacra sunt? non satius est pecudum modo uiuere quam deos tam inpios, tam profanos, tam sanguinarios colere? sed unde isti errores et haec tanta flagitia manauerint, suo loco disseremus. interim uideamus et cetera, quae carent scelere, ne studio insectandi uideamur eligere peiora.