Latin
1.3.17 to 1.3.18
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.3.17-18
Unproofread scanNot analysed yet
non uident qui deos multos esse credunt fieri posse ut aliquid diuersum uelint, ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent. unius igitur arbitrio mundum regi necesse est. nisi enim singularum partium potestas ad unam prouidentiam referatur, non poterit summa ipsa constare, uno quoque nihil curante amplius quam quod ad eum proprie pertinet, sicut ne res quidem militaris nisi unum habeat ducem atque rectorem.