Latin
1.6.5 to 1.6.6
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.6.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
deo igitur nomen (non) est, quia solus est, nec opus est proprio uocabulo, nisi cum discrimen exigit multitudo, ut unam quamque personam sua nota et appellatione designes. deo autem, quia semper unus est, proprium nomen est deus. Superest de responsis sacrisque carminibus testimonia quae sunt multo certiora proferre. nam fortasse ii contra quos agimus nec poetis putent esse credendum tamquam uana fingentibus nec philosophis, quod errare potuerint, quia et ipsi homines fuerint.