Latin
Book 1, Chapter 7
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.7.13
Unproofread scanNot analysed yet
uerum quia fieri non potest quin id quod sit aliquando esse coeperit, consequens est ut quoniam nihil ante illum fuit, ipse ante omnia ex se ipso sit procreatus, ideoque ab Apolline αἀτοϕυής, a Sibylla αὺτογενής et ἀγένητος et ἀποίητος nominatur. quod Seneca homo acutus in Exhortationibus uidit. nos inquit aliunde pendemus. itaque ad aliquem respicimus, cui quod est optimum in nobis debeamus. alius nos edidit, alius instruxit: deus ipse se fecit. .