Latin
Book 1, Chapter 8
Lactantius, Divinarum Institutionum 1.8.8
Unproofread scanNot analysed yet
filios procreare? nam si quibusdam minutis animalibus id praestitit, ut sibi e foliis natos et suauibus herbis ore legant, cur existimet aliquis ipsum deum nisi ex permixtione sexus alterius non posse generare? illos igitur quos inperiti et insipientes tamquam deos et nuncupant et adorant, nemo est tam inconsideratus quin intellegat fuisse mortales. 'quomodo ergo' inquiet aliquis 'dii crediti sunt?' nimirum quia reges maximi ac potentissimi fuerunt, ob merita uirtutum suarum aut munerum aut artium repertarum, cum cari fuissent iis quibus inperitauerant, in memoriam sunt consecrati. quod si quis dubitat, res eorum gestas et facta consideret, quae uniuersa tam poetae quam historici ueteres prodiderunt.