Latin
Book 2, Chapter 10
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.10.1
Unproofread scanNot analysed yet
Consummato igitur mundo animalia uarii generis, dissimilibus formis, et magna et minora uti fierent imperauit. et facta sunt bina. id est diuersi sexus singula, ex quorum fetibus et aer et terra et maria conpleta sunt, deditque his omnibus generatim deus alimenta de terra. ,ut usui esse homini possent, alia nimirum ad cibos, alia uero ad uestitum, quae autem magnarum sunt uirium, ut in excolenda terra iuuarent; unde sunt dicta iumenta.