Latin
2.10.25 to 2.10.26
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.10.25-26
Unproofread scanNot analysed yet
quae si uera sunt, non poterit defendere Aristoteles quominus habuerit et mundus ipse principium. quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli qui semper fore mundum putauerunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet quia sequitur ut habeat et finem. sed haec in ultimo libro pluribus: nunc ad hominis originem recurramus.