Latin
2.12.20 to 2.12.24
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.12.20-24
Unproofread scanNot analysed yet
operis huius parte tractabimus: nunc ea quae prima sunt explicemus. mors itaque secuta est hominem secundum dei sententiam, quod etiam Sibylla in carmine suo docet dicens: ὰνθρωπον πλασθέντα θεοῦ παλάμαις άγίαισιν, ὃν ἀ ὲπλάνησεν ὅϕις δολίως ἐπὶ μοῖραν ἀνελθεῖν τοῦ θανάτου γνῶσιν τε λαβεῖν ἀγαθοῦ τε κακοῦ τε. sic facta est uita hominis temporaria, sed tamen longa, quae in mille annos prorogaretur. quod diuinis litteris proditum et per omnium scientiam publicatum cum Varro non ignoraret, argumentari nisus est, cur puta-rentur antiqui mille annos uictitasse. aitenim, aput Aegyptios pro annis menses haberi, ut non solis per duodecim signa. circuitus faciat annum, sed luna, quae orbem illum signiferum triginta. dierum spatio lustrat. quod argumentum perspicue falsum est: nemo enim tunc millesimum annum trans- gressus est, nunc uero qui ad centesimum perueniunt, quod fit saepissime, mille certe ac ducentis mensibus uiuunt. et auctores idonei tradunt ad centum uiginti annos perueniri solere. sed quia ignorabat Varro cur aut quando esset uita hominis deminuta, ipse deminuit, cum sciret, mille et qua. drmgentis mensibus posse hominem uiuere.