Latin
2.13.10 to 2.13.13
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.13.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
sed omnium primi qui Aegyptum occupauerant caelestia. suspicere atque adorare coeperunt. et quia neque domiciliis tegebantur propter aeris qualitatem nec ullis in ea regione nubibus subtexitur caelum, cursus siderum et effectus nota-uerunt, dum ea saepe uenerantes curiosius ac liberius intuentur. postea deinde portentificas animalium Sguras quas colerent commenti sunt quibusdam prodigiis inducti, quorum mox auctores aperiemus. ceteri autem qui per terram dispersi fuerant admirantes elementa mundi, caelum solem terram mare, sine ullis imaginibus ac templis uenerabantur et his sacrificia in aperto celebrabant, donec processu temporum potentissimis regibus templa et simulacra fecerunt eaque uictimis et odoribus colere instituerunt. sic aberrantes a notitia dei gentes esse coeperunt. errant igitur qui deorum cultus ab exordio rerum fuisse contendunt et priorem esse gentilitatem quam dei religionem, quam putant posterius inuentam, quia. fontem atque originem ueritatis ignorant. nunc ad principium mundi reuertamur.