Latin
2.14.12 to 2.14.14
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.14.12-14
Unproofread scanNot analysed yet
itaque omnia insidiis fra. udibus dolis erroribus conplent: adhaerent enim singulis hominibus et omnes ostiatim domos occupant ac sibi geniorum nomen adsumunt; sic enim latino sermone daemonas interpretantur. hos in suis penetralibus consecrant, his cotidie (uina.) profundunt, et scientes daemonas uenerantur quasi terrestres deos et quasi depulsores malorum quae ipsi faciunt et mroga. ut. qui quomam spiritus sunt tenues et inconprehensibiies, insinuant se corporibus hominum et occulte in uisceribus operati ualetudinem uitiant, morbos citant, somniis animos terrent, mentes furoribus quatiunt, ut homines his malis cogant ad eorum auxilia decurrere.