# Divinarum Institutionum 2.15

Lactantius, Divinarum Institutionum, Book 2, Chapter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.15

Quarum omnium fallaciarum ratio expertibus ueritatis obscura est. prodesse enim putant eos, cum nocere desinunt, qui nihil possunt aliut quam nocere. dicat fortasse aliquis colendos ergo esse, ne noceant, siquidem possint nocere. nocent illi quidem, sed iis a quibus timentur, quos manus dei potens et excelsa. non protegit, qui profani sunt a sacramento ueritatis. iustos autem id est cultores dei metuunt. , cuius nomine adiurati de corporibus excedunt: quorum uerbis tamquam flagris uerbera.ti non modo daemonas esse se confitentur, sed etiam nomina sua edunt, illa. quae in templis adorantur. quod plerumque coram cultoribus suis faciunt, non utique in obprobrium religionis, sed honoris sui, quia nec deo per quem adiurantur nec iustis quorum uoce torquentur mentiri possunt. itaque maximis saepe ululatibus editis uerberan se et ardere et iam iamque exire proclamant: tantum habet cognitio dei ac iustitia potestatis. cui ergo nocere possunt nisi iis quos habent in sua potestate? denique adfirmat Hermes eos qui cognouerint deum non tantum ab incursibus daemonum tutos esse, uerum etiam ne fato quidem teneri. μία inquit ϕυλαϰὴ εὐσέβεια. εὐσεβοῦς γὰρ ἀνθρώπου οὔτε δαίμων ϰαϰὸς οὔτε εἱμαρμένη ϰρατεῖ. θεὸς γὰρ ῥύεται τὸν εὐσεβῆ ἐκ παντὸς κακοῦ. τὸ γὰρ ἓν καὶ μόνον ἐν ἀνθρώποις ἐστὶν ἀγαθὸν εὐσέβεια. quid sit autem εὺσέβεια, ostendit alio loco his uerbis: ἠ γὰρ εὐσέβεια γνῶσίς έστιν τοῦ θεοῦ. Asclepius quoque auditor eius eandem sententiam latius explicauit in illo sermone perfecto quem scripsit ad regem. uterque uero daemonas esse adfirmat inimicos et uexatores hominum, quos ideo Trismegistus ἀγγέλους πονηρούς appellat: adeo non ignorauit ex caelestibus deprauatos terrenos esse coepisse.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
