Latin
2.4.19 to 2.4.22
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.4.19-22
Unproofread scanNot analysed yet
item pateras et exuuias et parua quaedam sigilla, quae simulacrorum protentis manibus tenebantur, detrahebat et accipere se illa, non auferre dicebat: perquam enim stultum esse et ingratum nolle accipere ab iis ultro porrigentibus, a quibus bona sibi homines precarentur. haec ille fecit inpune, quia rex et uictor fuit, quin etiam secuta est eum solita felicitas: uixit enim usque ad senectutem regnumque per manus filio tradidit. in eo igitur, quia homines sacrilegia uindicare non poterant, oportuit deos ipsos sui uindices esse. at si humilis quid tale commiserit, huic praesto sunt flagella ignes eculei cruces et quidquid excogitare iratis ac furentibus licet. sed cum puniunt deprehensos in sacrilegio, ipsi (! e deorum suorum potestate diffidunt. cur enim non ipsis potissimum relinquant ulciscendi sui locum, si eos posse aliquid arbitra-ntur?