Latin
2.4.24 to 2.4.27
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.4.24-27
Unproofread scanNot analysed yet
potpst id uel casu accidisse, quod aliquando, non semper, sed tamen paulo post quomodo id acciderit ostendam. nunc interim quaero cur illi tot ac tanta sacrilegia in Dionysio non uindicauerint, qui non furtim, sed palam ludibrio deos habuit. cur hunc tam potentem sacrilegum a templis a caerimoniis ab imaginibus suis non arcuerunt? cur etiam sacris rebus ablatis prospere nauigauit? quod ioco ipse testatus est, ut solebat. 26'uidetisne' inquit comitibus suis naufragium timentibus 'quam prospera sacrilegis nauigatio ab ipsis diis inmortalibus tribuatur?' sed hic fortasse a Platone didicerat deos nihil esse. quid Gaius Verres, quem Tullius accusator eius eidem Dionysio et Phalaridi et tyrannis omnibus comparat? nonne omnem Siciliam compilauit sublatis deorum simulacris ornamentisque fanorum?