# Divinarum Institutionum 2.4.9-18

Lactantius, Divinarum Institutionum, 2.4.9 to 2.4.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.4.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/2.4.9

qui usus est pretiosorum munerum nihil sentientibus? an ille qui mortuis? pari enim ratione defunctorum corpora odoribus ac uestibus pretiosis inlita. et conuoluta humi condunt qua deos honorant, qui neque cum fierent sentiebant neque cum coluntur sciunt; nec enim sensum consecratione sumpserunt. non placcbat Persio quod aurea. uasa templis inferantur, superuacuum putanti esse inter religiones quod non sanctitatis, sed auaritiae sit instrumentum. illa enim satius est deo, quem recte colas, inferre pro munere compositum ius fasque animo sanctosque recessus mentis et incoctum generoso pectus honesto. egregie sapienterque sensit. uerum illut ridicule subdidit, hoc esse aurum in templis, quod sint Veneri donatae a uirgine pupae; quas ille ob minutiem fortasse contemserit. non uidebat enim simulacra ipsa et effigies deorum Polycleti et Euphranoris et Phidiae manu ex auro atque ebore perfectas nihil aliut esse quam grandes pupas non a uirginibus, quaj-um lusibus uenia dari potest, sed a barbatis hominibus consecra.tas. merito igitur etiam Renum stultitiam Seneca deridet. non inquit bis pueri sumus ut uulgo dicitur, sed semper: uerum hoc interest, quod maiora nos ludimus. ergo his ludicris et ornatis et grandibus pupis unguenta et tura et odores inferunt, his opimas et pingues hostias immolant, quibus est quidem os, sed carens officio dentium, his peplos et indumenta pretiosa, quibus usus uelaminis nullus est, his aurum et argentum consecrant, quae tam non habent qui accipiunt quam qui illa dona-runt. nec inmerito Dionysius Siciliae tyrannus post uictoriam Graecia potitus deos tales contempsit spoliauit inlusit, siquidem sacrilegia sua iocularibus etiam dictis prosequebatur. nam cum Ioui Olympio aureum amiculum detraxisset, laneum iussit inponi dicens aestate graue esse aureum, hieme frigidum, laneum uero utrique tempori aptum. idem auream barbain detrahens Aesculapio incongruens et inicum esse ait, cum Apollo pater eius inberbis adhuc esset ac leuis, priorem filium quam patrem barbatum uideri.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
