Latin
Book 2, Chapter 7
Lactantius, Divinarum Institutionum 2.7.8
Unproofread scanNot analysed yet
et sane mu! tA enumerari possunt digna miraculo, in primis illut, quod Attus Na-uius. summus augur cum Tarquinium Priscum moneret, ut nihil noui facere inciperet, nisi prius esset inauguratus, eique rex artis eius eleuans fidem diceret ut consultis auibus renuntiaret sibi, utrumne fieri posset id quod ipse animo concepisset, adfirmaretque Nauius posse, 'cape igitur* inquit 'hanc cotem eamque nouacula dissice'. at ille incunctanter accepit ac secuit.