# Divinarum Institutionum 3.11.1-5

Lactantius, Divinarum Institutionum, 3.11.1 to 3.11.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/lactantius/divinarum-institutionum/3.11.1

Constat igitur totius humani generis consensu religionem suscipi oportere. sed quomodo in ea erretur explicandum est. naturam hominis deus hanc esse uoluit, ut duarum rerum cupidus et adpetens esset, religionis et sapientiae. sed homines ideo falluntur, quod aut religionem suscipiunt omissa sapientia aut sapientiae soli student omissa religione, cum alterum sine altero uerum esse non possit. cadunt ergo ad multiplices religiones, sed ideo falsas, quia sapientiam reliquerunt, quae illos docere poterat deos multos esse non posse, aut student sapientiae, sed ideo falsae, quia religionem summi dei omiserunt, qui eos ad ueri scientiam potuit erudire. sic homines qui alterutrum suscipiunt uitam deuiam maximisque erroribus plenam secuntur, quoniam in his duobus inseparabiliter conexis et officium hominis et ueritas omnis inclusa est. miror itaque nullum omnino philosophorum extitisse, qui sedem ac domicilium summi boni reperiret.

---

Lactantius, Divinarum Institutionum, ed. Samuel Brandt, Georg Laubmann. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0171/stoa009/stoa0171.stoa009.opp-lat1.xml.
