Latin
3.12.17 to 3.12.24
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.12.17-24
Unproofread scanNot analysed yet
quodsi cadit in hominem uirtus, quod negare nullus potest, cadit et beatitudo: non potest enim fieri ut sit miser qui uirtute est praeditus. si cadit beatitudo, ergo et inmortalitas cadit in hominem, quae beata est. summum igitur bonum sola inmortalitas inuenitur, quia nec aliut animal nec corpus adtingit nec potest cuiquam sine scientia et uirtute id est sine dei cognitione ac iustitia prouenire. cuius adpetitio quam recta, quam uera sit, ipsa uitae huiusce cupiditas indicat, quae licet sit temporalis et labore plenissima, expetitur tamen ab omnibus et optatur: hanc enim tam senes quam pueri, tam reges quam infimi, tam denique sapientes quam stulti cupiunt. tanti est, ut Anaxagorae uisum est, contemplatio caeli ac lucis ipsius, ut quascumque miserias libeat sustinere. cum igitur laboriosa haec et breuis uita non tantum hominum, sed etiam ceterarum animantium consensu magnum bonum esse ducatur, manifestum est eandem summum ac perfectum fieri bonum, si et fine careat et omni malo. denique nemo umquam extitisset qui hanc ipsam breuem contemneret aut subiret (mortem) nisi spe uitae longioris. nam illi qui pro salute ciuium uoluntariae se neci optulerunt, sicut Thebis Menoeceus, Athenis Codrus, Romae Curtius et Mures duo, numquam mortem uitae commodis praetulissent, nisi se inmortalitatem opinione ciuium consequi putauissent. qui tamenetsi nescierunt inmortalitatis uiam, res eos tamen non fefellit. si enim uirtus diuitias et opes ideo contemnit, quia fragiles sunt, uoluptates ideo, quia breues, ergo et uitam fragilem breuemque ideo contemnit, ut solidam et perpetuam consequatur. ipsa igitur cogitatio per ordinem gradiens et uniuersa considerans perducit nos ad eximium illut ac singulare cuius causa nascimur bonum.