Latin
3.16.16 to 3.16.17
Lactantius, Divinarum Institutionum 3.16.16-17
Unproofread scanNot analysed yet
sed quia recipit, a principio igitur fuisse sapientiam necesse est: ergo philosophia quia non a principio fuit, non est eadem uera sapientia. sed uidelicet Graeci quia sacras ueritatis litteras non attigerant, quemadmodum deprauata esset sapientia nescierunt; et ideo cum uacare sapientia humanam uitam putarent, philosophiam commenti sunt id est latentem atque ignotam sibi ueritatem disserendo eruere uoluerunt: quod studium per ignorantiam ueri sapientiam putauerunt.